La vittoria di Tullo Ostilio sui Sabini


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
La vittoria di Tullo Ostilio sui Sabini

 Roma interim crescit Albae ruinis. Duplicatur civium numerus; Caelius mons additur urbi, et, quo frequentius habitaretur, eam sedem Tullus regiae capit ibique deinde habitavit. Principes Albanorum in patres,ut ea quoque pars rei publicae cresceret, legit, templumque ("e come luogo") ordini ab se aucto curiam fecit, quae Hostilia usque ad patrum nostrorum aetatem appellata est. Et ut omnium ordinum viribus aliquid ex novo populo adicerétur, equitum decem turmas ex Albanis legit, legiones et veteres eodem supplemento explevit et novas scripsit. Haec fiducia virium, Tullus Sabinis bellum indicit, genti ea tempestate opuletissimae viris armisque. Cum bellum utrimque summa ope pararent vertique res viderétur in eo qui prius arma inferret, occupat Tullus in agrum Sabinum transire. Pugna atrox ad silvam Malitiosam fuit, ubi et peditum quidem robore, ceterum equitatu aucto nuper plurimum Romana acies valuit. Ab equitibus repente invectis turbati ordines sunt Sabinorum, nec pugna deinde illis constare nec fuga explicari sine magna caede potuit.
da Livio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/26103

[silvana] - [2014-06-20 17:29:06]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile