banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
La distruzione di Alba
Pagina 329 Numero 14

Iam praemissi Albam erant equites, qui multitudinem traducerent Romam. Legiones deinde ductae sunt ad diruendam urbem. Quae ubi intraverunt, non quidem fuit tumultus ille nec pavor, qualis captarum esse urbium solet, sed silentium triste ac tacita maestitia ita defixit omnium animos, ut, prae metu obliti quid relinquerent, quid secum ferrent, nunc in liminibus starent, nunc errabundi domos suas pervagarentur. Iam equitum clamor exire iubentium instabat, iam fragor tectorum, quae diruebantur, altimis urbis partibus audiebatur, pulvisque ex distantibus locis ortus, omnia impleverat; cum larem ac penates tectaque, in quibus natus quisque educatusque esset, reliquentes exirent, iam continens agmen migrantium impleverat vias, vocesque etiam miserabiles exaudiebantur mulierum, praecipue cum obsessa ab armatis templa augusta praeterirent. Egressis urbe Albanis, Romanus passim publica privataque omnia tecta adaequat solo, unaque hora quadrigentorum annorum opus, excidio ac ruinis dedit. Templis tamen deum - ita enim edictum ab rege erat - temperatum est.
Livio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/26102
[silly] - [2014-01-02 13:09:36]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!