Giunio Bruto e i figli del re Tarquinio all'oracolo di Apollo a Delfi


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Giunio Bruto e i figli del re Tarquinio all'oracolo di Apollo a Delfi

 Tarquinio portenentum terribile visum est: anguis ex columna lignea elapsus, cum terrorem fugamque in regiam fecisset, ipsius regis pectus anxiis implévit curis. Itaque Delphos, ad maxime inclitum in terris oraculum, mittére statuit. Neque responsa sortium ulli alii committére ausus, duos filios, Titum et Arruntem, per ignotas ea tempestate terras, ignotiora maria in Graeciam misit; comes iis additus est L. Iunius Brutus, Tarquinia, sorore regis, natus. Is, cum fratrem suum ab avunculo interfectum audivisset, ex industria factus ad imitationem stultitiae, aureum baculum inclusum corneo cavato baculo tulisse donum Apollini dicitur, per ambages effigiem irigenii sui. Quo postquam ventum est, perfectis patris mandaitis, cupido incessit animos iuvénum sciscitandi, ad quem eorum regnum Romanum esset venturum. Ex infimo specu vocem redditam ferunt: «Imperium summum Romae habébit, qui vestrum primus, o iuvénes, osculum matri tulerit». Tarquinii, ut Sextus, qui Romae relictus erat, ignarus responsi expersque imperii esset, rem summa ope tacéri iubent; ipsi inter se uter prior, cum Romam redisset, matri osculum daret, sorti permittunt. Brutus, alio ratus spectare Pythicam vocem, velut si prolapsus cecidisset, terram osculo contigit,scilicet quod ea communis mater omnium mortalium esset. Reditum est inde Romam, ubi adversus Rutulos bellum summa vi parabatur.
da Livio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/26092

[biancafarfalla] - [2014-06-20 18:26:50]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile