Costumi dei Germani


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Costumi dei Germani

In omni domo nudi atque sordidi in hos artus, in haec corpora, quae miramur, excrescunt. Dominum ac servum nullo modo dignoscas: inter eadem pecora, in eadem humo degunt, donec ingenuos virtus agnoscat. Suscipere tam inimicitiam seu patris seu propinqui quam amicitias necesse est, nec implacabiles durant: luitur enim etiam homicidium certo armentorum ac pecorum numero recipitque satisfactionem universa domus. Statim e somno, quem plerumque in diem extrahunt, lavantur, saepius calida, quod apud eos plurimum hiems occupat. lauti, cibum capiunt: separatae singulis sedes et sua cuique mensa. Tum ad negotia nec minus saepe ad convivia procedunt armati. Diem noctemque continuare potando nulli probrum. Crebrae, ut inter vinolentos, rixae, raro cpnviciis, saepius caede et vulneribus transiguntur. Sed et de reconciliandis invicem inimicis et iungendis adfinitatibus et adsciscendis principibus, de pace denique ac bello, plerumque in conviviis consulant. Gens non astuta nec callida aperit adhuc secreta pectoris licentia ioci; ergo detecta et nuda omnium mens.
da Tacito


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/26069

[darkshines] - [2014-06-20 09:21:41]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile