banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Il matrimonio presso i Germani
Pagina 324 Numero 3

Apud Germanos severa sunt matrimonia, nec ullam morum partem magis laudaveris. Nam, prope soli barbarorum, singulis uxoribus contenti sunt, exceptis admodum paucis, qui non libidine sed ob nobilitatem plurimis nuptiis ambiuntur. Dotem non uxor marito, sed uxori maritus offert. Intersunt parentes et propinqui ac munera probant, munera non ad delicias muliebres quaesita nec quibus nova nupta comatur, sed boves et frenatum equum et scutum cum framea gladioque. In haec munera uxor accipitur, atque in vicem armorum ipsa aliquid viro adfert: hoc maximum vinculum, haec arcana sacra, hos coniugales deos arbitrabantur. Ne se mulier extra virtutum cogitationes extraque bellorum casus putet, ipsis incipientis matrimonii auspiciis admonetur venire se laborum periculorumque sociam: hoc iuncti boves, hoc paratus equus, hoc data arma denuntiant.
Tacito


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/26068
[silly] - [2012-09-02 15:35:42]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!