La ragione distingue gli uomini da tutti gli altri esseri viventi

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
La ragione distingue gli uomini da tutti gli altri esseri viventi

Omnia suo bono constant. In cane sagacitas prima est, si investigare debet feras, cursus, si consequi, audacia, si mordere et invadere. In homine quid est optimum? Ratio: hac antecedit animalia, deos sequitur. Ratio ergo perfecta proprium hominis bonum est, cetera illi cum animalibus communia sunt. Valet: et leones. Formonsus est: et pavones. Velox est: et equi. Corpus habet: et arbores. Habet impetum ac motum voluntarium: et bestiae et vermes. Habet vocem: sed quanto clariorem canes, acutiorem aquilae, graviorem tauri, dulciorem mobilioremque luscinii? Quid est in homine proprium? Ratio. Si nullum aliud est bonum hominis quam ratio, haec erit unum eius bonum. Non dubitas an hoc sit bonum; dubitas solum bonum sit. Si quis omnia alia habeat, valetudinem, divitias, imagines multas, frequens atrium, sed malus ex confesso sit, improbabis illum; item si quis nihil quidem eorum, quae rettuli, habeat, deficiatu pecunia, clientium turba, nobilitate et avorum proavorumque serie, sed ex confesso bonus sit, probabis illum. Ergo hoc est bonum hominis, quod qui habet, etiam si aliis destituitur, laudandus est.
da Seneca


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/26020

[silvana] - [2014-06-19 16:42:31]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile