banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Il censore Fulvio Flacco devasta il tempio di Giunone Lacinia
Pagina 282 Numero 31

Q. Fulvius Flaccus censor aedem Fortunae equestris, quam in Hispania praetor bello Celtiberico voverat, faciebat enixo studio, ne ullum Romae amplius aut magnificentius templum esset. Ut magnum ornatum ei templo adiceret tegulis marmoreis, profectus est in Bruttios, ubi eadem Iunonis Laciniae ad partem dimidiam detegit, ratus id satis fore ad tegendum quod aedificaretur. Naves paratae sunt, quae tollerent atque asportarent. Postquam censor rediit, tegulae ad templum portabantur. Quamquam, unde essent, silebatur, non tamen celari potuit. Fremitus igitur in curia ortus est; ex omnibus partibus postulabatur, ut consules eam rem ad senatum referrent. Ut vero arcessitus in curiam censor venit, multo infestius singuli universique praesentem lacerare. Cum appareret, quid sentirent patres, in unam omnes sententiam ierunt, ut piacularia Iunoni fierent.
Livio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/26012
[silly] - [2014-05-01 22:10:02]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!