Scipione combatte in Spagna e Fabio Massimo in Italia


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Scipione combatte in Spagna e Fabio Massimo in Italia

In Hispania, postquam necati erant duo Scipiones, nullus Romanus dux erat et mittitur P. Cornelius Scipio, vir Romanorum omnium et sua aetate et posteriore tempore fere primus, filius illius P. Scipionis, qui ibidem bellum gesserat. Is Carthaginem Hispaniae cepit, in qua omne aurum, argentum et belli apparatum Afri habebant, et etiam nobilissimos obsides, quos in bello acceperant. Magonem etiam, fratrem Hannibalis, ibidem cepit, quem Romam cum aliis mittit. Romae ingens laetitia post hunc nuntium fuit. Postea Hasdrubalem, alterum fratrem Hannibalis, victum fugavit et praedam maximam cepit. Interea in Italia consul Q. Fabius Maximus Tarentum (femm.) recepit, in qua ingentes copiae Hannibalis erant. Ibi etiam ducem Hannibalis Carthalonem occidit, XXV milia hominum captivorum vendidit, praedam militibus dispertivit, pecuniam hominum venditorum ad fiscum retulit. Tum plurimae civitates Romanorum, quae ad Hannibalem transierant prius, rursus se Fabio Maximo dediderunt.
da Eutropio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/25979

[biancafarfalla] - [2012-09-01 17:39:30]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile