Clemenza e liberalità di Augusto


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Clemenza e liberalità di Augusto

Sub divo Augusto nondum hominibus verba sua periculosa erant, iam molesta. Rufus, vir ordinis senatorii, inter cenam optaverat ne Caesar salvus rediret ex ea peregrinatione, quam parabat; et adiacerat idem omnes et tauros et vitulos optare. Fuerunt qui illa diligenter audirent. Ut primum diluxit, servus narrat quae inter cenam ebrius dixisset, et hortatur ut Caesarem occupet atque ipse se deferat. Usus consilio, Caesari occurrit et, cum malam mentem habuisse se pridie iuravisset, id ut un se et in filios suos recideret optavit et Caesarem ut ignosceret sibi rediretque in gratiam secum rogavit. Cum dixisset se Caesar facere: «Nemo», Rufus inquit, «credet te mecum in gratiam redisse, nisi aliquid mihi donaveris», petitque et impetravit. Caesar ait: «Mea causa dabo operam, ne umquam tibi irascar». Honeste fecit Caesar, quod ignovit, quod liberalitatem clementiae adiecit; quicumque hoc audiverit exemplum, necesse est Caesarem laudet.
da Seneca


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/25958

[darkshines] - [2014-01-26 22:17:07]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile