banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Cesare decide di attraversare il Reno
Pagina 235

Germanico bello confecto, multis de causis Caesar statuit sibi Rhenum esse transeundum: quarum illa fuit iustissima, quod, cum videret Germanos tam facile impelli u in Galliam venirent, suis quoque rebus eos timere voluit, cum intellegerent et posse et audere populi Romani exercitum Rhenum transire. Accessit etiam quod illa pars equitatus Usipetum et Tencterorum, quam supra commemoravi praedandi frumentandique causa Mosam transisse neque proelio interfuisse, post fugam suorum se trans Rhenum in fines Sugambrorum receperat seque cum iis coniunxerat. Ad quos cum Caesar nuntios misisset, qui postularent ut eos, qui sibi Gallaeque bellum inulissent, sibi dederent, responderunt: «Populi Romani imperium Rhenus finit; cur imperium aut potestatem trans Rhenum postulas?». Ubi autem, qui uni ex Transrhenanis ad Caesarem legatos miserant, amicitiam fecerant obsides dederant, magnopere orabant ut sibi auxilium ferret, quod graviter a Suebis premerentur.
Cesare


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/25944
[silly] - [2013-02-01 09:00:30]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!