La morte di Epaminonda


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
La morte di Epaminonda

Post paucos dies Epaminona decedit, cum quo vires quoque rei publicae ceciderunt. Nam neque ante hunc ducem ullum memorabile bellum gessere, nec postea virtutibus, sed cladibus insignes fuere, ut manifestum sit Thebanorum gloriam et natam et extinctam cum eo fuisse. Fuit autem incertum, vir melior an dux esset. Nam et imperium semper non sibi, sed patriae quaesivit, et pecuniae adeo parcus fuit, ut sumptus funeri defuerit. Iam in eo litterarum tantum studium fuit, tanta philosophiae doctrina, ut militiae scientia mirabilis videretur in homine inter litteras nato. Neque ab hoc vitae proposito mortis ratio dissensit. Nam ut relatus in castra semianimis vocem spiritumque collegit, id unum a circumstantibus requisivit, num hostis cadenti sibi scutum ademisset. Ut audivit scutum servatum esse, id osculatus est, velut laborum gloriaeque socium; iterum quaesivit, utra pars vicisset et, ut audivit Thebanos, dixit se bene habere rem. Ita, velut gratulabundus patriae, exspiravit.
da Giustino


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/25923

[darkshines] - [2013-10-04 13:36:27]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile