banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
La leggenda dei libri Sibillini
Pagina 194 Numero 8

In antiquis annalibus memoria super libris Sibyllinis haec prodita est: anus hospita atque incognita ad Tarquinium Superbum regem adiit, novem libros ferens, quos esse dicebat divina oracula; eos volebat venumdare. Tarquinius pretium percontatus est. Mulier nimium atque immensum poposcit; rex, credens anum aetate desipere, derisit. Tum illa foculum apponit, tres libros ex novem deruit et regem interrogavit velletne reliquos sex eodem pretio emere. Sed Tarquinius id multo magis risit dixitque anum iam procul dubio delirare. Mulier ibidem statim tres alios libros exussit atque denuo placide rogat, ut tres reliquos eodem illo pretio emat. Tarquinius ore iam serio atque attentiore animo fit, libros tres reliquos mercatur nihilo minore pretio, quam quod erat pretium pro omnibus. Ea mulier tunc a Tarquinio digressa postea nusquam loci visa est. Libri tres, in sacrarium conditi, «Sibyllini» appellati sunt: ad eos quasi ad oraculum Romani adent, cum di immortales publice consulendi sunt.
Gellio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/25905
[silly] - [2014-01-22 17:57:57]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!