banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
I partecipanti alla congiura di Catilina
Pagina 193 Numero 6

Circiter Kalendas Iunias, L. Caesare et C. Figulo consulibus, Catilina primo singulos appellare, hortari alios, alios temptare; opes suas, imparatam rem publicam, magna praemia coniurationis docere. Ubi satis explorata sunt quae voluit, in unum omnes convocat, quibus maxima necessitudo et plurimum audaciae inerat. Eo (avv.) convenerunt multi senatorii ordinis, multi praeterea ex equestri ordine; ad hoc multi ex coloniis et municipiis, domi nobiles. Erant praeterea complures paulo occultius participes consili huiusce nobiles, quos magis dominationis spes hortabatur quam inopia aut alia necessitudo. Ceterum, iuventus pleraque Catilinae inceptis favebat; ii, quibus in otio vel magnifice vel molliter vivere copia ("possibilità") erat, incerta pro certis, bellum quam pacem malebant. Multi item, ea tempestate, credebant M. Licinium Crassum non ignarum eius consuli fuisse, confisum facile apud coniuratos principes se fore.
Sallustio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/25900
[silly] - [2014-01-22 17:54:14]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!