banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Tensioni tra Cesare e Ariovisto
Pagina 335 Numero 4

 Iterum ad Ariovistum Caesar legatos cum his mandatis mittit: quoniam, tanto suo populique Romani beneicio adfectus, cum in consulatu suo rex atque amicus a senatu appellatus esset, hanc sibi populoque Romano gratiam referret, haec esse, quae ab eo postularet: primum, nequam multitudinem hominum amplius trans Rhenum in Galliam traduceret; deinde obsides quos haberet ab Haeduis redderet Sequanisque permitteret ut quos illi haberent reddere illis liceret; neve Haeduos iniuria lacesseret, neve his sociisque eorum bellum inferret. Si id ita fecisset, sibi populoque Romano perpetuam gratiam atque amicitiam cum eo futuram; si non impetraret, sese, quoniam senatus censuisset ut quicumque Galliam provinciam obtineret Haeduos ceterosque amicos populi Romani defenderet, se Haeduorum iniurias non neglecturum.
Cesare


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/25829
[silly] - [2012-08-14 11:10:58]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!