banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
I druidi
Pagina 120 Numero 23

Drudes a bello abesse consuerunt meque tributa una cum reliquis pendunt. Militiae vacationem omniumque rerum habent immunitatem. Tantis excitati praemiis, et sua sponte multi in disciplinam conveniunt et a parentibus propinquisque mittuntur. Magnum ibi numerum versuum ediscere dicuntur. Itaque annos nonnulli XX in disciplina permanent. Neque fas esse existimant ea litteris mandare, cum in reliquis fere rebus, publicis privatisque rationibus, Graecis litteris utantur. Id mihi duabus de causis instituisse videntur: neque in vulgum disciplinam efferri volunt, neque (sott. volunt) eos, qui discunt, litteris confisos minus memoriae studere, quod fere ("in genere") plerisque accidit: praesidio litterarum ("della scrittura") diligentiam in perdiscendo ac memoriam remittunt. In primis volunt persuadere non interire animas, sed ab aliis post mortem transire ad alios. Multa praeterea de sideribus atque eorum motu, de mundi ac terrarum magnitudine, de rerum natura, de deorum immortalium vi ac potestate disputant et iuventuti tradunt.
Cesare


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/25825
[silly] - [2012-09-02 15:48:59]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!