L'ultimatum dei Romani a Siracusa


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
L'ultimatum dei Romani a Siracusa

 Syracusana seditio nuntiata cum esset Romanis, e Leontinis mota sunt extemplo castra ad Syracusas et ab Appio legati per portum missi in quinqueremi sunt. Praemissa quadriremis cum intravisset fauces portus, capitur legatique aegre efugerunt: iam non modo pacis sed ne belli quidem iura relicta erant, cum Romanus exercitus ad Olympium (Iovis id templum est) mille et quingentos passus ab urbe castra posuit. Inde quoque legatos praemitti placuit; quibus, ne intrarent urbem, extra portam Hippocrates atque Epicydes obviam cum suis processerunt. Romanus legatus non bellum se Syracusanis sed opem auxiliumque adferre ait, et eis qui e media caede elapsi perfugerint ad se, et eis qui metu oppressi foediorem non exsilio solum sed etiam morte servitutem patiantur; negatque caedem nefandam sociorum inultam Romanos passuros esse. Denique ait, si eis qui ad se perfugerint tutus in patriam reditus pateat et caedis auctores dedantur et libertas legesque suae Syracusanis restituantur, nihil armis opus esse; si ea non iant, quicumque obsistat, bello Romanos persecuturos esse.
da Livio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/25817

[biancafarfalla] - [2012-08-22 19:42:02]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile