banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Non lasciamoci consumare la vita da affari inutili
Pagina 320 Numero 36

 Mirum est quam singulis diebus in urbe ratio aut constet aut constare videatur, pluribus non constet. Nam si quem interroges: "Hodie quid egisti?", respondeat: "Oicio togae virilis interfui, sponsalia aut nuptias frequentavi, ille me ad signandum testamentum, ille in advocationem, ille in consilium rogavit". Haec quo die feceris, necessaria, eadem, si cotidie fecisse te reputes, inania videntur, multo magis cum ab urbe secesseris. Tunc enim subit recordatio: "Quot dies quam frigidis rebus absumpsi!". Quod evenit mihi, postquam in Laurentino meo aut lego aliquid aut scribo. Nihil audio quod audivisse, nihil dico quod dixisse paeniteat; nemo apud me quemquam sinistris sermonibus carpit, neminem ipse reprehendo, nisi tamen cum parum commode scribo, nulla spe nullo timore sollicitor, nullis rumoribus inquietor: mecum tantum et cum libellis loquor. O rectam sinceramque vitam! O dulce otium honestumque ac paene omni negotio pulchrius! Proinde tu quoque strepitum istum inanemque discursum et ineptos labores, ut primum fuerit occasio, relinque teque studiis vel otio trade. Satius est enim otiosum esse quam nihil agere.
Plinio il Giovane


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/25804
[silly] - [2012-08-11 00:11:10]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!