banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Mors maximum deorum donum est
Pagina 103

Deorum immortalium iudicia rhetores solent in scholis proferre de morte. Primum Cleobis et Bito, Argivae sacerdotis filii, praedicantur. Cum enim eorum matrem ad sollemne sacrificium curru vehi opus esset satis longe ab oppido, apud Artemidis fanum, morarenturque iumenta, tum iuvenes ii, quos modo nominavi, veste posita, corpora oleo perunxerunt et ad iugum accesserunt. Ita sacerdos, advecta in fanum cum currus esset ductus a filiis, precata esse a dea dicitur ut illis daret pro pietate id praemium, quod maximum homini dari posset a deo; postea cum matre adulescentes somno se dederunt, et mane iuventi sunt mortui.
Cicerone


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/25771
[silly] - [2014-05-01 22:33:37]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!