banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
I diversi doveri di giovani e anziani
Pagina 79 Numero 16

Quoniam officia non eadem disparibus aetatibus tribuuntur aliaque sunt iuvenum, alia seniorum, aliquid etiam de hac distinctione dicendum est. Est igitur adulescentis maiores natu vereri exque iis deligere optimos et probatissimos; ineuntis enim aetatis inscitia senum constituenda et regenda prudentia est. Maxime autem haec aetas a libidinibus arcenda est exercendaque in labore patientiaque et animi et corporis, ut eorum et in bellicis et in civilibus officiis vigeat industria. Atque etiam cum relaxare animos et dare se iucunditati iuvenes volent, caveant intemperantiam, meminerint verecundiae. Senibus autem labores corporis minuendi, exercitationes animi etiam augendae esse videntur, danda vero opera, ut et amicos et iuventutem et maxime rem publicam et prudentia quam plurimum adiuvent.
Cicerone


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/25739
[silly] - [2012-09-02 15:46:34]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!