banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Chi sta per morire può predire il futuro
Pagina 66

 Iubet Plato sic ad somnum proficisci ut nihil errorem animo perturbationemque adferat. Cum ergo est somno sevocatus animus a societate et a contagione corporis, tum memiinit praeteritorum, praesentia cernit, futura providet; iacet enim corpus dormientis ut (corpus) mortui, viget autem et vivit animus quod multo magis faciet post mortem, cum omnino corpore excesserit. Itaque, adpropinquante morte, multo est divinior. Nam instare mortem vident qui sunt morbo gravi et mortifero adfecti; itaque eos, qui secus quam decuit (secus... decuit, "diversamente da come sarebbe convenuto") vixerunt, peccatorum suorum tum maxime paenitet. Divinare autem morientes confirmat Posidonius hoc exemplo: Rhodius quidam moriens sex aequales nominavit et dixit qui primus eorum, qui secundus, qui deinde deinceps moriturus esset. Eodem odo, apud Homerum Hector moriens dicitur propinquam Achilli mortem denuntiavisse.
Cicerone


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/25736
[silly] - [2013-08-11 22:13:38]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!