banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
L'eloquenza
Pagina 35 Numero 46

Saepe et multum mecum cogitavi bonine an mali plus attulerit hominibus et civitatibus summum eloquentiae studium. Nam cum et nostrae rei publicae detrimenta considero et maximarum civitatum veteres calamitates animo colligo, video disertissimos homines magnae partis incommodorum causam fuisse; cum autem res vetustissimas ex litterarum monumentis repetere instituo, intellego multas urbes constitutas, plurima bella restincta, firmissimas societates, sanctissimas amicitias eloquentia comparatas esse. Nunc ergo existimo sapientiam sine eloquentia parum prodesse civitatibus, eloquentiam vero sine sapientia nimium obesse plerumque, prodesse numquam. Quare qui, omissis rectissimis atque honestissimis studiis, consumit omnem operam in eloquentiae studio, is inutilis sibi, perniciosus patriae civis est; qui vero ita sese armat eloquentia ut non oppugnare commoda patriae, sed pro his propugnare possit, is vir utilissimus civis est.
Cicerone


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/25714
[silly] - [2013-08-06 09:37:58]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!