banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Inattesa clemenza di Antonio nei confronti di Attico
Pagina 33 Numero 42

Ut Antonius rediit in Italiam, omnes magno in periculo Atticum putaverant propter intimam familiaritatem Ciceronis et Bruti. Itaque ad adventum Antonii de foro decesserat, timens proscriptionem, latebatque apud P. Volumnium, cui paulo ante opem tulerat (tanta varietas iis temporibus fuit fortunae, ut modo hi, modo illi in summo essent aut fastigio aut periculo), habebatque secum Q. Gellium Canum, aequalem simillimumque sui. Hoc quoque sit Attici bonitatis exemplum, quod cum eo, quem puerum in ludo cognoverat, adeo coniuncte vixit, ut ad extremam aetatem amicitia eorum creverit. Antonius, autem, etsi tanto odio ferebatur in ciceronem, ut non solum ei, sed etiam omnibus eius amicis esset inimicus eosque vellett proscribere, tamen Attici memor fuit officii. Cum requisisset, ubinam Atticus esset, sua manu ei scripsit, ne timeret statimque ad se veniret: dixit enim se eum et illius causa Canum de proscriptorum numero exemisse.
Cornelio Nepote


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/25709
[darkshines] - [2011-04-24 20:32:29]


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/25709
[silly] - [2013-08-06 09:24:55]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!