banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Attenti a fare il bagno nell'acqua gelida!
Pagina 293 Numero 22

 Alexandro nuntiatur Darium cum ingenti exercitu adventare. Itaque magna celeritate Taurum transcendit, in qua festinatione quingenta stadia una die cursu fecit. Cum Tarsum venisset, captus Cydni luminis amoenitate per mediam urbem luentis, proiectis armis, plenus pulveris ac sudoris in praefrigidam undam se proiecit, cum repente tantus nervos eius occupavit rigor, ut interclusa voce non spes modo remedii, sed nec dilatio quidem periculi inveniretur. Unus erat ex medicis, nomine Philippus, qui solus remedium pollicetur; sed ipsum epistulae Parmenionis ducis, a Cappadocia pridie missae, suspectum faciebant: Parmenio enim, ignarus inirmitatis Alexandri, scripserat ut a Philippo medico caveret, quod ille corruptus esset a Dario ingenti pecunia. Tutius tamen Alexander ratus est dubiae idei medici se credere quam indubitato morbo perire: accepto igitur poculo, epistulas medico tradidit atque ita inter bibendum oculos in vultum legentis intendit. Ut securum conspexit, laetior factus est sanitatemque quarta die recepit.
Giustino


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/25695
[silly] - [2012-08-11 00:31:24]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!