banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Cesare e Cleopatra
Pagina 278 Numero 35

 Caesar inter reginas maxime dilexit Cleopatram, quacum convivia in primam lucem saepe protraxit. Cum Cleopatra thalamego Aethiopia tenus Aegyptum penetravisset, nisi exercitus sequi recusavisset; quam denique accitam in urbem non remisit nisi maximis honoribus praemiisque auctam, iliumque natum appellare suo nomine passus est. Quem quidem nonnulli Graecorum similem Caesari et forma et incessu tradiderunt. M. Antonius senatui adirmavit eum etiam adgnitum esse a Caesare idque scire C. Matium et C. Oppium reliquosque Caesaris amicos; quorum Caius Oppius librum edidit, in quo scripsit non esse Caesaris ilium, quem Cleopatra dicat. Helvius Cinna tribunus plebis plerisque confessus est habuisse se scriptam paratamque legem, quam Caesar ferre iussisset cum ipse abesset, ut uxores liberorum quaerendorum causa quas et quot vellet ducere ei liceret.
Svetonio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/25673
[silly] - [2012-08-11 00:20:40]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!