banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
La lettera di Temistocle al re persiano Artaserse
Pagina 32 Numero 39

Scio plerosque scripsisse Themistoclem, Xerxe regnante, in Asiam transisse. Sed ego potissimum Thucydidi credo, quod et aetate proximus de iis, qui illorum temporum historiam reliquerunt, et eiusdem civitatis fuit. Is autem ait ad Artaxerxen eum venisse atque his verbis epistulam misisse: «Themistocles veni ad te, qui plurima mala omnium Graiorum in domum tuam intuli, quamdiu mihi necesse fuit adversum patrem tuum bellare patriumque meam defendere. Idem multo plura bona feci, postquam in tuto ego et ille in periculo esse coepit. Nam cum in Asiam reverti vellet proelio apud Salamina (acc.) facto, litteris eum certiorem feci dissolvi pontem, quem in Hellesponto fecerat, atque ab hostibus circumiri: quo nuntio ille in periculo est liberatus. Nunc autem confugi ad te exagitatus a cuncta Graecia,, tuam petens amicitiam. Rogo autem ut de iis rebus, quas tecum colloqui volo, annuum mihi tempus des eoque transacto ad te venire patiaris».
Cornelio Nepote


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/25672
[silly] - [2013-08-06 09:23:05]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!