Il noto eroismo spartano

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Il noto eroismo spartano

 Lacedaemonius quidam, cuius ne nomen quidem proditum est, mortem tantopere contempsit, ut, cum ad eam duceretur, damnatus ab ephoris, et esset vultu hilari atque laeto dixissetque ei quidam inimicus: "Contemnisne leges Lycurgi?", responderit: "Ego vero illi maximam gratiam habeo, qui me eā poenā multaverit, quam sine mutuatione et sine versura possem dissolvere". O virum Spartā dignum! Ut ("tanto che") mihi quidem, qui tam magno animo fuerit, innocens damnatus esse videatur. Tales innumerabiles viros nostra quoque civitas tulit. Sed quid duces et principes nominem, cum Cato scribat ipsas legiones saepe alacres in eum locum profectas esse, unde redituras (esse) se non arbitrarentur? Pari animo Lacedaemonii in hermopylis occiderunt: fuit enim haec gens fortis, dum Lycurgi leges vigebant. E quibus unus, cum Persa hostis quidam in conloquio dixisset glorians: "Solem prae iaculorum multitudine et sagittarum non videbitis", "In umbra igitur," inquit, "pugnabimus". Viros commemoravi; qualis tandem Lacaena? Quae, cum ilium in proelium misisset et eum interfectum esse audivisset: "Idcirco", inquit, "genueram, ut esset qui pro patria mortem non dubitaret occumbere".
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/25662

[silly] - [2012-08-11 00:36:46]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile