Morte di Attico


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Morte di Attico
Pagina 372 Numero 10

Atticus, cum septem et septuaginta annos complevisset atque ad extremam senectutem non minus dignitate quam gratia fortunaque crevisset, incidit in morbum, quem initio et ipse et medici contempserunt: nam putaverunt esse tenesmon, cui remedia celeria faciliaque proponebantur. Cum tres menses sine ullis doloribus consumpsisset, subito tanta vis morbi in imum intestinum prorupit, ut extremo tempore per lumbos fistulae puris eruperint. Atque hoc priusquam ei accideret, postquam in dies dolores accrescere febresque accessisse sensit, Agrippam generum ad se arcessi iussit. Et deinde dixit: «Mihi stat alere morbum desinere. Namque his diebus quibus cibum sumpsi, ita produxi vitam, ut auxerim dolores sine spe salutis». Hac oratione habita, cum quidem Agrippa flens eum oraret atque obsecraret, ne id, quod natura cogeret, ipse quoque sibi acceleraret, et ut se sibi suisque reservaret, preces eius taciturna sua obstinatione depressit. Sic cum biduum cibo se abstinuisset, die quinto, postquam id consilium ceperat, pridie Kal. Aprilis Cnaeo Domitio Caio Sosio consulibus decessit. Sepultus est iuxta viam Appiam ad quintum lapidem, in monumento Quinti Caecilii, avunculi sui.
da Cornelio Nepote


Oggi hai visualizzato 14 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di un brano.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/25620

[mastra] - [2013-08-25 12:35:05]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile