banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Re illustri di popoli barbari
Pagina 349 Numero 17

Ex Macedonum gente duo reges multo ceteros antecesserunt rerum gestarum gloria: Philippus, Amyntae filius, et Alexander Magnus. Horum alter Babylone morbo consuptus est, Philippus Aegeis a Pausania, cum spectaturus esset ludos, iuxta theatrum occisus est. Ex barbarorum regibus illustribus unus fuit Epirotes, Pyrrhus, qui cum populo Romano bellavit. Is cum Argos oppidum oppugnaret in Peloponneso, lapide ictus interiit ("mor'"). Unus item Siculus, Dionysius prior. Nam et manu fortis et belli peritus fuit et, id quod in tyranno non facile reperitur, minime libidinosus, non avarus, nullius denique rei cupidus nisi perpetui imperii, ob eamque rem crudelis: nam nulli pepercit (parcere + dat. = "risparmiare qualcuno"), quem eius insidiatorem putaret (traduci con l'indicativo). Hic tyrannidem, quam virtute sibi peperat, magna felicitate retinuit: admodum senex decessit, florente regno. Neque in tam multis annis cuiusquam ex sua stirpe funus vidit, cum ex tribus ("tre", abl.) uxoribus liberos procreavisset multique ei essent nepotes.
Cornelio Nepote


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/25605
[silly] - [2013-08-05 11:52:35]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!