La resa dei Pompeiani a Cesare


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
La resa dei Pompeiani a Cesare
Pagina 259 Numero 37

 In castris Pompei videre licuit trichilas structas, magnum argenti pondus expositum, recentibus caespitibus tabernacula constrata, nonnullorum tabernacula protecta edera, multaque praeterea, quae nimiam luxuriam et victoriae iduciam designarent; certe Pompeiani, qui non necessarias conquirerent voluptates, non timebant ne quid eo die male evenire posset. Pompeius, iam cum intra vallum nostri versarentur, equum nactus, detractis insignibus imperatoris, se ex castris eiecit protinusque Larisam contendit. Caesar, castris potitus, IV secum legiones duxit Pompeianisque occurrere coepit et, progressus milia passuum VI, aciem instruxit. Qua re animadversa Pompeiani in quodam monte constiterunt. Hunc montem lumen subluebat. Caesar munitione lumen a monte seclusit, ne noctu aquari Pompeiani possent. Quo perfecto opere illi de deditione, missis legatis, agere coeperunt. Caesar prima luce omnes eos, qui in monte consederant, ex superioribus locis in planitiem descendere atque arma proicere iussit. Quod ubi sine recusatione fecerunt proiectique ad terram lentes ab eo salutem petiverunt, consolatus consurgere iussit et pauca apud eos de lenitate sua locutus, quo minore essent timore, omnes conservavit militibusque suis commendavit, ne qui eorum violaretur.
da Cesare


Oggi hai visualizzato 10 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 5 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/25595

[biancafarfalla] - [2012-07-27 19:55:41]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile