banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
L'ordine razionale del cosmo
Pagina 258 Numero 33

 Quis enim, cum tam certos caeli motus, tam ratos astrorum ordines tamque inter se omnia conexa et apta viderit, in his ullam inesse rationem neget eaque casu ieri dicat? Cum machinatione quadam moveri aliquid videmus, ut sphaeram, ut horas, ut alia permulta, non dubitamus quin illa opera sint rationis: cum autem impetum caeli cum admirabili celeritate moveri videamus, dubitemus quin ea non solum ratione iant sed etiam excellenti divinaque ratione? Ac terra universa cernatur, locata in media sede mundi, solida et vestita loribus, herbis, arboribus, frugibus, quorum omnium incredibilis multitudo insatiabili varietate distinguitur. Adde huc fontium gelidas perennitates, liquores perlucidos amnium, riparum vestitus viridissimos, speluncarum concavas amplitudines, saxorum asperitates, inpendentium montium altitudines inmensitatesque camporum. Quae si ut animis sic oculis videre possemus, nemo cunctam intuens terram de divina ratione dubitaret.
Cicerone


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/25590
[silly] - [2012-07-27 14:56:34]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!