Il patriottismo estremo di Timoleonte


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Il patriottismo estremo di Timoleonte
Pagina 257 Numero 32

 Timoleon Corinthius sine dubio omnium iudicio magnus vir fuit. Namque huic uni contigit ut et patriam, in qua erat natus, oppressam a tyranno liberaret, et a Syracusanis, quibus auxilio erat missus, iam inveteratam servitutem depelleret totamque Siciliam, multos annos bello vexatam a barbarisque oppressam, suo adventu in pristinum statum restitueret. Sed in his rebus non simplici fortuna conlictatus est et, id quod diicilius putatur, multo sapientius tulit secundam quam adversam fortunam. Nam cum frater eius Timophanes, dux a Corinthiis delectus, tyrannidem per milites mercennarios occupavisset et cum ipse particeps regni posset esse, tantum afuit a societate sceleris, ut antetulerit civium suorum libertatem fratris saluti et parere legibus quam imperare patriae maluerit. Hac mente per haruspicem ut frater tyrannus intericeretur operam dedit. Ipse non modo manus non attulit, sed ne aspicere quidem fraternum sanguinem voluit. Hoc praeclarissimum eius factum non pari modo probatum est ab omnibus. Nonnulli enim laesam esse ab eo pietatem putabant. Mater vero post id factum neque domum ad se ilium admisit neque aspexit. Quibus rebus ille adeo est commotus, ut nonnumquam vitae inem facere voluerit.
da Cornelio Nepote


Oggi hai visualizzato 4 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 11 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/25583

[silly] - [2012-07-27 14:47:54]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile