banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Esercitiamoci a fare a meno delle ricchezze
Pagina 252 Numero 21

 Adeo, Lucili, mihi placet temptare animi tui irmitatem ut ex praecepto magnorum virorum tibi quoque praecipiam: velim interponas aliquot dies quibus, contentus minimo ac vilissimo cibo, dura atque horrida veste, dicas tibi "haec est paupertas quae timebatur?". In ipsa securitate animus ad diicilia se praeparet et contra iniurias fortunae inter beneicia irmetur. Quem in ipsa re trepidare nolueris, ante rem exerceas. Hoc triduo vel quatriduo fer, interdum pluribus diebus, ut non lusus sit sed experimentum. Fiat nobis paupertas familiaris; securius divites erimus si sciverimus quam non sit grave pauperes esse. Nemo alius est deo dignus quam qui opes contempsit; quarum possessionem tibi non interdico, sed volo ut illas intrepide possideas: id uno consequeris modo, si te etiam sine illis beate victurum esse persuaseris tibi, si illas tamquam exituras semper aspexeris.
Seneca


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/25576
[mastra] - [2012-07-25 15:41:35]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!