banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Tempus fugit!
Pagina 200 Numero 165

C. PLINIUS FABIO VALENTI SUO SALUTEM Proxime, cum apud centumviros in iudicio dixissem, subiit recordatio egisse me iuvenem in eodem tribunali. Processit animus, ut solet, longus: coepi reputare quos in hoc iudicio, quos in illo, socios laboris habuissem. Solus eram ex iis qui in iudicio illo dixissent: tantas conversiones aut mortalitatis fragilitas aut fortunae mobilitas facit. Quidam ex iis qui tunc causam egerant, decesserunt; exsulant alii; huic aetas et valetudo silentium suasit; hic sponte beatissimo otio fruitur; alis exercitum regit; illum civilibus officiis principis amicitia exemit. Circa nos ipsos quam multa mutata sunt! Studiis processimus, studiis periclitati sumus, rursusque processimus. Profuerunt nobis bonorum amicitiae, bonorum obfuerunt, iterum prosunt. Si computes annos, exiguum tempus; si vices rerum, aevum putes. Quod potest esse documento nihil desperare, nulli rei fidere, cum videamus tot varietates tam volubili orbe circumagi.
Plinio il Giovane


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/25555
[silly] - [2012-07-21 22:33:11]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!