Ci vuole stomaco per diventare ricchi

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Ci vuole stomaco per diventare ricchi

 "Omnes qui in testamento meo legata habent hac condicione percipient quae dedi, si corpus meum in partes conciderint et astante populo comederint. Apud quasdam gentes scimus enim adhuc legem servari, ut a propinquis suis consumantur defuncti; sic etiam obiurgantur aegri frequenter, quod carnem suam faciunt peiorem. His verbis itaque admoneo amicos meos ne recusent quae iubeo: velim quibus animis coluerint spiritum meum, eisdem etiam corpus consumant." Ita Eumolpus dixit sed excaecabat pecuniae ingens fama oculos animosque miserorum. Gorgias ("Gorgia", nom.) quidem paratus erat exsequi et aliis persuadens "Num" inquit "dubitaremus eius voluntati parere? De stomachi nostri recusatione nihil habemus quod timeamus. Stomachus sequetur imperium, si promiseris illi pro unius horae fastidio multorum bonorum pensationem. Operiamus modo oculos et ingamus nos non humana viscera sed centies (sott. centena milia) sestertium comesse. Accedit quod ("il fatto che") aliqua inveniemus blandimenta, quibus saporem mutemus. Neque enim ulla caro per se placet, sed arte quadam corrumpitur et stomacho conciliatur averso. Si hoc consilium exemplis quoque probari velitis, haec dicam: Saguntini obsessi ab Hannibale humanas edere carnes nec hereditatem expectare. Cum esset Numantia a Scipione capta, inventae sunt matres quae liberorum suorum tenerent semesa in sinu corpora."
da Petronio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/25525

[darkshines] - [2012-07-24 10:37:41]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile