Gli Ateniesi condannano Milziade per aver fallito l'assedio di Paro


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Gli Ateniesi condannano Milziade per aver fallito l'assedio di Paro

 Parum insulam cum Miltiades oratione reconciliare non posset, copias e navibus eduxit, urbem operibus clausit omnique commeatu privavit, dein, vineis ac testudinibus constitutis, propius muros accessit. Cum iam in eo esset, ut oppido potiretur, procul in continenti lucus, qui ex insula conspiciebatur, nocturno tempore incensus est. Cuius lamma ut ab oppidanis et oppugnatoribus est visa, utrisque venit in opinionem signum a classiariis regiis datum esse. Itaque factum est, ut et Parii a deditione deterrerentur et Miltiades, timens ne classis regia adventaret, incensis operibus, quae statuerat, Athenas magna cum ofensione civium suorum rediret. Accusatus ergo est proditionis, quod, cum Parum expugnare posset, a rege corruptus, infectis rebus discessisset (traduci con l'indicativo). Eo tempore aeger erat vulneribus, quae in oppugnando oppido acceperat. Itaque, quoniam ipse pro se defensionem dicere non posset, dixit frater eius Stesagoras. Causā cognitā, capitis absolutus, pecunia multatus est, eaque lis quinquaginta talentis aestimata est. Cum hanc pecuniam solvere in praesentia non potuisset, in vincla publica coniectus est ibique diem obiit supremum.
da Cornelio Nepote


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/25372

[biancafarfalla] - [2012-07-11 18:54:00]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile