Un esempio di amore coniugale


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Un esempio di amore coniugale
Pagina 106 Numero 34

 Adnotavisse videor facta dictaque virorum feminarumque illustrium alia clariora esse, alia maiora. Conirmata est opinio mea hesterno Fanniae sermone. Neptis haec est Arriae illius, quae marito et solacium et exemplum fuit. Aegrotabat Caecina Paetus maritus eius, aegrotabat et ilius, uterque mortifere, ut videbatur. Filius decessit. Huic illa ita funus paravit, ita duxit exsequias, ut ignoraret maritus; quin immo quotiens cubiculum eius intraret, vivere ilium atque etiam commodiorem esse simulabat, ac ei persaepe interroganti, quid ageret puer, respondebat; “Bene quievit, libenter cibum sumpsit.” Deinde, cum diu cohibitae lacrimae vincerent prorumperentque, egrediebatur; tunc se dolori dabat; satiata, siccis oculis composito vultu redibat, tamquam orbitatem foris reliquisset. Praeclarum quidem illud eiusdem fuit: ea dicitur ferrum strinxisse, perfodisse pectus, pugionem extraxisse, porrexisse marito, addidisse vocem immortalem ac paene divinam: “Paete, non dolet.” Sed tamen ista facienti dicentique, gloria et aeternitas ante oculos erant.
da Plinio il Giovane


Oggi hai visualizzato un brano.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 14 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/25353

[biancafarfalla] - [2012-07-11 19:30:04]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile