Il consolato di Cesare


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Il consolato di Cesare

 Inito consulatu, Caesar primus omnium instituit ut tam senatus quam populi diurna acta publicarentur. Lege agraria promulgata, dicebatur Bibulum collegam obnuntiantem armis foro expulisse; cum autem Bibulus postero die in senatu conquestus esset, nemo repertus est qui super tali consternatione ("atto di violenza") referre aut censere aliquid auderet; et postea ei visum est domi se tenere, et per edicta ("comunicati") tantum obnuntiare. Caesar igitur omnia in re publica ad arbitrium administravit, ut nonnulli urbanorum, cum aliquid per iocum signarent, scriberent non Caesare et Bibulo, sed Iulio et Caesare consulibus id actum esse, bis eundem praeponentes nomine atque cognomine. Campum Stellatem agrumque Campanum, ad subsidia rei publicae relictum, tribuit civibus, quibus terni pluresve liberi essent. Marcum Catonem interpellantem extrahi curia per lictorem ducique in carcerem iussit. Cicerone in iudicio quodam deplorante temporum statum, transduxit Publium Clodium, inimicum eius, a patribus ad plebem. Sub idem tempus Calpurniam, L. Pisonis iliam, successuri sibi in consulatu, duxit uxorem suamque, Iuliam, Cnaeo Pompeio conlocavit.
da Svetonio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/25352

[biancafarfalla] - [2012-07-09 17:37:33]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile