Il culto della Bona Dea


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Il culto della Bona Dea

 Eandem esse Bonam Deam atque Terram ex ipso occultiore ritu sacrorum apparere potest. Pontiicum libri deinde eandem esse indicant atque Faunam et Opem et Fatuam: Bona dicitur, quod nobis omnia bona dat vescendi causa; Fauna, quod animantium omni usui favet ; Ops, quod ipsius auxilio vita constat; Fatua a fando, quod infantes partu editi non prius vocem edunt quam attigerint terram. Eam dicunt Fauni iliam fuisse et a patre virga myrtea perculsam et interfectam esse. Huius rei indicium profert, quod ("il fatto che") virgam myrteam in templo eius haberi nefas est. Latum quoque est Faunum deinde in serpentem se transiguravisse: itaque serpentes in templo Bonae Deae nec terrentes nec timentes indiferenter apparent. Haec apud Graecos "Feminarum Dea" dicitur, atque adeo pudicam eam ferunt esse, ut extra gynaeceum numquam sit egressa nec nomen eius in publico fuerit auditum nec virum ea umquam viderit vel a viro ipsa visa sit: propter hoc nullo viro templum eius ingrediendum est.
da Macrobio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/25326

[mastra] - [2012-07-09 23:27:41]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile