Due avversari a confronto: il ritratto di Cesare e Catone


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Due avversari a confronto: il ritratto di Cesare e Catone

 Postquam luxu atque desidiā Roma corrupta est, multis tempestatibus haud sane quisquam Romae virtute magnus fuit. Sed memoriā meā ingenti virtute, diversis moribus fuerunt viri duo, M. Cato et C. Caesar; quorum naturam et mores nunc aperiam. Iis genus, aetas, eloquentia prope aequalia fuerunt, magnitudo animi par, item gloria, sed alia alii. Caesar beneiciis ac muniicentiā magnus habebatur, integritate vitae Cato. Ille mansuetudine et misericordiā clarus factus est, huic severitas dignitatem addiderat. Caesar dando, sublevando, ignoscendo, Cato nihil largiendo gloriam adeptus est. In altero miseris perfugium erat, in altero malis pernicies. Illius facilitas, huius constantia laudabatur. Postremo Caesar in animum induxerat laborare, vigilare; negotiis amicorum intentus, sua neglegebat, nihil denegabat, quod dono dignum esset; sibi magnum imperium, exercitum, bellum novum exoptabat, ubi virtus enitescere posset. At Catoni studium modestiae, decoris, sed maxime severitatis erat; non divitiis cum divite neque factione cum factioso, sed cum strenuo virtute, cum modesto pudore, cum innocente abstinentiā certabat; esse quam videri bonus malebat: ita, quo minus petebat gloriam, eo magis gloria illum sequebatur.
da Sallustio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/25322

[biancafarfalla] - [2012-07-09 17:10:44]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile