Somnivm Scipionis - Angustiae terrarum

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Somnivm Scipionis - Angustiae terrarum

Haec ego admirans referebam tamen oculos ad terram identidem.
Tum Africanus "Sentio" inquit "te sedem etiam nunc hominum ac domum contemplari. Quae si tibi parva, ut est, ita videtur, haec caelestia semper spectato, illa humana contemnito!
"Tu enim quam celebritatem sermoni hominum aut quam expetendam consequi gloriam potes? Vides habitari in terra raris et angustis in locis et in ipsis quasi maculis ubi habitatur vastas solitudines interiectas, eosque qui incolunt terram non modo interruptos ita esse ut nihil inter ipsos ab aliis ad alios manare possit, sed partim obliquos, partim transversos, partim etiam adversos stare vobis - a quibus exspectare gloriam certe nullam potestis!
"Cernis autem eandem terram quasi quibusdam reditam et circumdatam cingulis, e quibus duos maxime inter se diversos et caeli verticibus ipsis ex utraque parte subnixos obriguisse pruina vides, medium autem illum et maximum solis ardore torreri. Duo sunt habitabiles, quorum australis ille, in quo qui insistunt adversa vobis urgent vestigia, nihil ad vestrum genus; hic autem alter subiectus aquiloni quem incolitis, cerne quam tenui vos parte contingat! Omnis enim terra quae colitur a vobis, angusta verticibus, lateribus latior, parva quaedam insula est circumfusa illo mari quod 'Atlanticum', quod 'Magnum', quem 'Oceanum' appellatis in terris - qui tamen tanto nomine quam sit parvus vides!
"Ex his ipsis cultis notisque terris num aut tuum aut cuiusquam nostrum nomen vel Caucasum hunc, quem cernis, transcendere potuit vel illum Gangem tranatare? Quis in reliquis orientis aut obeuntis solis ultimis aut aquilonis austrive partibus tuum nome audiet? Quibus amputatis, cernis profecto quantis in angustis vestra se gloria dilatari velit!
"Ipsi autem qui de nobis loquuntur, quam loquentur diu? Quin etiam si cupiat proles illa futurorum hominum deinceps laudes unius cuiusque nostrum a patribus acceptas posteris prodere, tamen propter eluviones exustionesque terrarum, quas accidere tempore certo necesse est, non modo non aeternam, sed ne diuturnam quidem gloriam assequi possumus.
"Quid autem interest ab iis qui postea nascentur sermonem fore de te, cum ab iis nullus fuerit qui ante nati sunt? - qui nec pauciores et certe meliores fuerunt viri - praesertim cum apud eos ipsos a quibus audiri nomen nostrum potest nemo unius anni memoriam consequi possit! Homines enim populariter annum tantummodo solis, id est unius astri, reditu metiuntur; cum autem ad idem unde semel profecta sunt cuncta astra redierint eandemque totius caeli discripionem longis intervallis rettulerint, tum ille vere vertens 'annus' appellari potest, in quo vix dicere audeo quam multa hominum saecula teneantur. Namque ut olim deficere sol hominibus exstinguique visus est cum Romuli animus haec ipsa in templa penetravit, quando ab eandem parte sol eodemque tempore iterum defecerit, tum signis omnibus ad principium stellisque revocatis expletum annum habeto! Cuius quidem anni nondum vicesimam partem scito esse conversam!
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/25318

[darkshines] - [2014-07-09 20:11:04]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile