Somnivm Scipionis - Cursus stellarum

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Somnivm Scipionis - Cursus stellarum

Quam cum magis intuerer, "Quaeso" inquit Africanus, "quosque humi defixa tua mens erit? Nonne aspicis quae in templa veneris? Novem tibi orbibus vel potius globis conexa sunt omnia, quorum unus est caelestis, extimus, qui relinquos omnes complecitur, summus ipse deus arcens et continens ceteros; in quo sunt infixi illi qui volvuntur stellarum cursum sempiterni.
"Cui subiecti sunt septem, qui versantur retro contrario motu atque caelum. Ex quibus unum globum possidet illa quam in terris 'Saturniam' nominant. Deinde est hominum generi prosperus et salutaris ille fulgor qui dicitur 'Iovis'; tum rutilus horribilisque terris quem 'Martium' dicitis.
"Deinde subter mediam fere regionem Sol obtinet, dux et princeps et moderator luminum reliquorum, mens mundi et temperatio, tanta magnitudine ut cuncta sua luce lustret et compleat.
"Hunc ut comites consequuntur Veneris alter, alter Mercurii cursus, in infimoque orbe Luna radiis solis accensa convertitur. Infra autem iam nihil est nisi mortale et caducum - praeter animos munere deorum hominum generi datos; supra Lunam sunt aeterna omnia. Nam ea quae est media et nona, Tellus, neque movetur et infima est et in eam feruntur omnia nutu suo pondera."
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/25316

[darkshines] - [2014-07-07 15:28:16]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile