Somnivm Scipionis - Mors et vita


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Somnivm Scipionis - Mors et vita

[Scipio Africanus maior:] "Sed quo sis, Africane, alacrior ad tundam rem publicam, sic habeto: omnibus qui patriam conservaverint, adiuverint, auxerint, certum esse in caelo definitum locum, ubi beati aevo sempiterno fruantur. Nihil est enim illi principi deo qui omnem mundum regit (quod quidem in terris fiat) acceptius quam concilia coetusque hominum iure sociati, quae 'civitates' appellantur; harum rectores et conservatores hinc profecti huc revertuntur."
Hic ego, etsi eram perterritus non tam mortis metu quam insidiarum a meis, quaesivi tamen 'viveretne ipse et Paulus pater et alii quos nos exstinctos arbitraremur?'
"Immo vero" inquit "hi vivunt qui e corporum vinclis tamquam e carcere evolaverunt. Vestra vero quae dicitur 'vita' mors est. Quin tu aspicis ad te venientem Paulum patrem?" Quem ut vidi, equidem vim lacrimarum profudi, ille autem me complexus atque osculatus flere prohibebat.
Atque ego, ut primum fletu represso loqui posse coepi, "Quaeso" inquam, "pater sanctissime atque optime, quoniam haec est vita, ut Africanum audio dicere, quid moror in terris? Quin huc ad vos venire propero?"
"Non est ita" inquit ille, "nisi enim deus is, cuius hoc templum est omne quod conspicis, istis te corporis custodis liberaverit, huc tibi aditus patere non potest. Homines enim sunt hac lege generati, qui tuerentur illum globum quem in hoc templo medium vides, quae 'terra' dicitur, iisque animus datus est ex illis sempiternis ignibus quae 'sidera' et 'stellas' vocatis, quae globosae et rotundae, divinis animatae mentibus, circos suos orbesque conficiunt celeritate mirabili. Quare et tibi, Publi, et piid omnibus retinendus animus est in custodia corporis nec iniussu eius a quo ille est vobis datus ex hominum vita migrandum est, ne munus humanum assignatum a deo defugisse videamini.
"Sed sic, Scipio, ut avus hic tuus, ut ego qui te genui, iustitiam cole et pietatem, quae cum magna in parentibus et propinquis, tum in patria maxima est. Ea vita via est in caelum et in hunc coetum eorum qui iam vixerunt et corpore laxati illum incolunt locum quem vides" (erat autem is splendidissimo candore inter flammas circus elucens) "quem vos, ut a Graiis accepistis, 'orbem lacteum' nuncupais."
Ex quo omnia mihi contemplanti praeclara cetera et mirabilia videbantur. Erant autem eae stellae quas numquam ex hoc loco vidimus, et eae magnitudines omnium quas esse numquam suspicati sumus - ex quibus erat ea minima quae ultima a caelo, citima a terris, luce lucebat aliena. Stellarum autem globi terrae magnitudinem facile vincebant. Iam ipsa terra ita mihi parva visa est ut me imperii nostri, quo quasi punctum eius attingimus, paeniteret.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/25315

[darkshines] - [2014-07-08 00:06:05]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile