De re pvblica - De vetere re publica Romana

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
De re pvblica - De vetere re publica Romana

Cum omnes flagrarent cupiditate audiendi, ingressus est sic loqui Scipio:
"Cato senex (quem, ut scitis, unice dilexi maximeque sum admiratus) dicere solebat 'ob hanc causam praestare nostrae civitatis statum ceteris civitatibus: quod in illis singuli fuissent fere qui suam quisque rem publicam constituissent legibus atque institutis suis (ut Cretum Minos, Lacedaemoniorum Lycurgus, Atheniensium, quae persaepe commutata esset, tum Theseus, tum Draco, tum Solo, tum Clisthenes, tum multi alii), nostra autem res publica non unius esset ingenio, sed multorum, nec una hominis vita, sed aliquot constituta saeculis et aetatibus. Nam neque ullum ingenium tantum exstitisse' dicebat 'ut, quem res nulla fugeret, quisquam aliquando fuisset, neque cuncta ingenia collata in unum tantum posse uno tempore providere, ut omnia compecterentur, sine rerum usu ac vetustate.' Quam ob rem, ut ille solebat, ita nunc mea repetet oratio populi Romani 'originem' - libenter enim etiam verbo utor Catonis. Facilius autem quod est propositum consequar, si nostram rem publicam vobis et nascentem et crescentem et adultam et iam firmam atque robustam ostendero, quam si mihi aliquam, ut apud Platonem Socrates, ipse finxero."
Hoc cum omnes approbavissent, "Quod habemus" inquit "institutae rei publicae tam clarum ac tam omnibus notum exordium quam huius urbis condendae principium profectum a Romulo? Qui patre Marte natus cum Remo fratre dicitur ab Amulio, rege Albano, ob labefactandi regini timorem ad Tiberim exponi iussus esse. Quo in loco cum esset silvestris beluae sustentatus uberibus pastoresque eum sustulissent et in agresti cultu laboreque aluissent, perhibetur, ut adoleverit, et corporis viribus et animi ferocitate tantum ceteris praestitisse ut omnes qui tum eos agros ubi hodie est haec urbs incolebant aequo animo illi libenterque parerent.
Quorum copiis cum se ducem praebuisset - ut iam a fabulis ad facta veniamus - oppressisse Longam Albam, validam urbem et potentem temporibus illis, Amuliumque regem interemisse fertur.
"Qua gloria parta, urbem auspicato condere et firmare dicitur primum cogitavisse rem publicam. Atque haec quidem perceleriter confecit. Nam et urbem constituit, quam e suo nomine 'Romam' iussit nominari, et ad firmandam novam civitatem novum quoddam et subagreste consilium, sed ad muniendas opes regni ac populi sui magni hominis et iam tum longe providentis secutus est, cum Sabinas honesto ortas loco virgines, quae Romam ludorum gratia venissent (quos tum primum anniversarios in circo facere instituisset), rapi iussit easque in familiarum amplissimarum matrimoniis collocavit. Qua ex causa cum bellum Romanis Sabini intulissent proeliique certamen varium atque anceps fuisset, cum T. Tatio, rege Sabinorum, foedus icit - matronis ipsis quae raptae erant orantibus. Quo foedere et Sabinos in civitatem ascivit, sacris communicatis, et regnum suum cum illorum rege sociavit.
"Post interitum autem Tatii cum ad eum dominatus omnis reccidisset, quamquam cum Tatio in regium consilium delegerat principes (qui appellati sunt propter caritatem 'patres') populumque et suo et Tatii nomine et Lucumonis (qui Romuli socius in Sabino proelio occiderat) in tribus tres curiasque triginta discripserat (quas curias earum nominibus nuncupavit quae ex Sabinis virgines raptae postea fuerant oratrices pacis et foederis) - sed quamquam ea Tatio sic erant discripta vivo, tamen eo interfecto multo etiam magis Romulus patrum auctoritate consilioque regnavit.
"Quo facto, primum vidit iudicavitque idem quod Spartae Lycurgus paulo ante viderat: singulari imperio et potestate regia tum melius gubernari et regi civitates si esset optimi cuiusque ad illam vim dominationis adiuncta auctoritas. Itaque, hoc consilio et quasi senatu fultus et munitus, et bella cum finitimis felicissime multa gessit et, cum ipse nihil ex praeda domum suam reportaret, locupletare cives non destitit.
"Tunc - id quod retinemus hodie magna cum salute rei publicae - auspiciis plurimum obsecutus est Romulus. Nam et ipse - quod principium rei publicae fuit - urbe, condidit auspicato, et, omnibus publicis rebus instituendis qui sibi essent in auspiciis, ex singulis tribubus singulos cooptavit augures.
"Ac Romulus, cum septem et triginta regnavisset annos et haec egregia duo firmamenta rei publicae peperisset, auspicia et senatum, tantum est consecutus ut, cum subito sole obscurato non comparuisset, deorum in numero collocatus putaretur. Quam opinionem nemo umquam mortalis assequi potuit sine eximia virtutis gloria. Profecto tanta fuit in eo vis ingenii atque virtutis, ut id de Romulo Proculo Iulio, homini agresti, crederetur quod multis iam ante saeculis nullo alio de mortali homines credidissent: qui impulsu patrum, quo illi a se invidiam interitus Romuli pellerent, in contione dixisse fertur 'a se visum esse in eo colle Romulum qui nunc Quirinalis vocatur; eum sibi mandasse ut populum rogaret ut sibi eo in colle delubrum fieret: se deum esse et Quirinum vocari.'
"Videtisne igitur unius viri consilio non solum ortum novum populum neque ut in cunabulis vagientem relictum, sed adultum iam et paene puberem?"
Tum Laelius: "Nos vero videmus, et te quidem ingressum ratione ad disputandum nova, quae nusquam est in Graecorum libris. Nam princeps ille, quo nemo in scribendo praestantior fuit, aream sibi sumpsit in qua civitatem exstrueret arbitratu suo praeclaram ille quidem fortasse, sed a vita hominum abhorrentem et moribus. Reliqui disseruerunt sine ullo certo exemplari formaque rei publicae de generibus et de rationibus civitatum. Tu mihi videris utrumque facturus: es enim ita inressus ut quae ipse reperias tribuere aliis malis quam (ut facit apud Platonem Socrates) ipse fingere, et disputes non vaganti oratione, sed defixa in una re publica. Quare perge ut instituisti; prospicere enim iam videor, te reliquos reges persequente, quasi perfectam rem publicam."
"Ergo" inquit Scipio, "cum ille Romuli senatus (qui constabat ex optimatibus quibus ipse rex tantum tribuisset ut eos 'patres' vellet nominari 'patricios'que eorum liberos) temptaret post Romuli excessum ut ipse regeret sine rege rem publicam, populus id non tuit desiderioque Romuli postea regem flagitare non destitit; cum prudenter illi principes novam et inauditam ceteris gentibus 'interregni' ineundi rationem excogitaverunt, ut quoad certus rex declaratus esset, nec sine rege civitas nec diuturno rege esset uno.
"Quo quidem tempore novus ille populus vidit tamen id quod fugit Lacedaemonium Lycurgum, qui regem non deligendum duxit (si modo hoc in Lycurgi potestate potuit esse), sed habendum, qualiscumque is foret, qui modo esset Herculis stirpe generatus. Nostri illi etiam tum agrestes viderunt virtutem et sapientiam regalem, non progeniem quaeri oportere.
"Quibus cum esse praestantem Numam Pompilium fama ferret, praetermissis suis civibus regem alienigenam patribus auctoribus sibi ipse populus ascivit eumque ad regnandum Sabinum hominem Romam Curibus accivit. Qui huc ut venit, homines Romanos instituto Romuli bellicis studiis ut vidit incensos, existimavit eos paulum ab illa consuetudine esse revocandos.
"Ac primum agros quos bello Romulus ceperat divisit viritim civibus docuitque sine depopulatione atque praeda posse eos colendis agris abundare commodis omnibus, amoremque iis otii et pacis iniecit, quibus facillime iustitia et fides convalescit et quorum patrocinio maxime cultus agrorum perceptioque frugum defenditur. Idemque Pompilius et auspiciis maioribus inventis ad pristinum numerum duo augures addidit, et sacris e principum numero pontifices quinque praefecit, et animos ardentes consuetudine et cupiditate bellandi religionum caerimoniis mitigavit, adiunxitque praeterea flamines, Salios virginesque Vestales omnesque partes religionis statuit sanctissime. Idemque mercatus, ludos omnesque conveniundi causas et celebritates invenit. Quibus rebus institutis, ad humanitatem atque mansuetudinem revocavit animos hominum studiis bellandi iam immanes ac feros.
"Sic ille, cum undequadraginta annos summa in pace concordiaque regnavisset (sequamur enim potissimum Polybium nostrum, quo nemo fuit in exquirendis temporibus diligentior), excessit e vita, duabus praeclarissimis ad diuturnitatem rei publicae rebus confirmatis: religione atque clementia."
[Deinde Scipio regna Tulli et Anci et Tarquinii Prisci et Servii exponit eosque reges haud iniustos fuisse ostendit in quorum regnis fuerit senatus et aliquod etiam populi ius, quamvis defuerit libertas; sed vitio Tarquinii Superbi, regis iniustissimi, concidisse genus illud totum rei publicae.]
[Scipio:] "Nam rex ille de quo loquor primum optimi regis caede maculatus integra mente non erat, et, cum metueret ipse poenam sceleris sui summam, metui se volebat. Deinde, victoriis divitiisque subnixus, exsultabat insolentia neque suos mores regere poterat neque suorum libidines.
"Itaque cum maior eius filius Lucretiae, Triciptini filiae, Collatini uxori, vim attulisset, mulierque pudens et nobilis ob illam iniuriam sese ipsa morte multavisset, tum vir ingenio et virtute praestans, L. Brutus, depuli a civibus suis iniustum illud durae servitutis iugum. (Qui cum privatus esset, totam rem publicam sustinuit primusque in hac civitate docuit in conservanda civium libertate esse privatum neminem.) Quo auctore et principe concitata civitas et hac recenti querella Lucretiae patris et propinquorum et recordatione superbiae Tarquinii multarumque iniuriarum et ipsius et filiorum, exsulem et regem ipsum et liberos eius et gentem Tarquiniorum esse iussit.
"videtisne igitur ut de rege dominus exstiterit uniusque vitio genus rei publicae ex bono in deterrimum conversum sit? Hic est enim dominus populi quem Graeci 'tyrannum' vocant; nam 'regem' illum volunt esse qui consulit ut parens populo conservatque eos quibus est praepositus quam optima in condicione vivendi - sane bonum (ut dixi) rei publicae genus, sed tamen inclinatum et quasi pronum ad perniciosissimum statum. Simulatque enim se inflexit hic rex in dominatum iniustiorem, fit continuo tyrannus, quo neque taetrius neque foedius nec dis hominibusque invisius taetrius neque foedius nec dis hominibusque invisius animal ullum cogitari potest - qui, quamquam figura est hominis, morum tamen immanitate vastissimas vincit beluas! Quis enim hunc 'hominem' rite dixerit qui sibi cum suis civibus, qui denique cum omni hominum genere nullam iuris communionem, nullam humanitatis societatem velit? ...
"Sit huic oppositus alter, bonus et sapiens et peritus utilitatis dignitatisque civilis, quasi tutor et procurator rei publicae: sic enim appellatur quicumque erit rector et gubernator civitatis. Quem virum facite ut agnoscatis: iste est enim qui consilio et opera civitatem tueri potest.
[Cum Scipio veterem rem publicam Romanam usque ad decemviros exposuisset eamque optime constitutam esse ostendisset, Tubero eum interrogavit 'qua disciplina, quibus moribus aut legibus ea ipsa res publica quam laudavisset conservati posset?' Scipio respondit 'sine summa iustitia rem publicam geri nullo modo posse.' De his et aliis rebus Scipio postridie cum iisdem amicis disputavit.
Tertio die de bono rei publicae rectore disputatio fuit et de praemiis quae viris bene de re publica meritis debentur. Tum Scipio dixit 'nec statuas nec triumphos amplissima esse praemia virtutis, sed stabiliora quaedam alia praemiorum genera esse.' A Laelio interrogatus 'quaenam illa essent?' Scipio somnium mirabile narravit docens 'illa esse stabiliora praemiorum genera quae ipse vidisset in caelo bonis rerum publicarum servata rectoribus; sibi enim olim per somnum apparuisse avum suum Scipionem Africanum, qui multa cum de tempore futuro et de fato locutus esset, tum de rebus caelestibus atque de vita animorum sempiterna.']
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/25305

[silvana] - [2014-07-27 22:01:25]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile