De re pvblica - De tribus rerum publicarum generibus


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
De re pvblica - De tribus rerum publicarum generibus

Hic Scipio: "Faciam quod vultis, ut potero, et ingrediar in disputationem ea lege (qua credo omnibus in) rebus disserendis utendum esse, si errorem velis tollere) ut eius rei de qua quaeretur si nomen quod sit cnveniat, exlicetur quid declaretur eo nomine; quod si convenerit, tum demum decebit ingredi in sermonem. Numquam enim quale sit illud de quo disputabitur intellegi poterit, nisi quid sit fuerit intellectum prius. QUare, quoniam de re publica quaerimus, hoc primum videamus: quid sit id ipsum quod quaerimus."
Cum approbavisset Laelius, "Est igitur" inquit Africanus "res publica 'res populi', populus autem non omnis hominum coetus quoquo modo congregatus, sed coetus multitudinis iuris consensu et utilitatis communione sociatus..."
[Exciderunt duae paginae.]
[Scipio:] "Hi coetus igitur sedem primum certo loco domiciliorum causa constituerunt; quam cum locis manuque saepissent, eius modi coniunctionem tectorum 'oppidum' vel 'urbem' appellaverunt delubris distinctam spatiisque communibus.
"Omnis ergo populus, qui est talis coetus multitudinis qualem exposui, omnis civitas, quae est constitutio populi, omnis rex publica, quae (ut dixi) 'populi res' est, consilio quodam regenda est, ut diuturna sit. Id autem consilium aut uni tribuendum est, aut delectis quibusdam, aut suscipiendum est multitudini atque omnibus.
"Cum penes unum est omnium summa rerum, 'regem' illum unum vocamus et 'regnum' eius rei publicae statum. Cum autem est penes delectos, tum illa civitas 'optimatium' arbitrio regi dicitur. Illa autem est civitas 'popularis' (sic enim appellant) in qua in populo sunt omnia.
"Atque horum trium generum quodvis, si teneat illud vinculum quod primum homines inter se rei publicae societate devinxit, non perfectum illud quidem neque mea sententia optimum est, sed tolerabile tamen. Nam vel rex aequus et sapiens, vel delecti ac principes cives, vel ipse populus, quamquam id est minime probandum, tamen, nullis interiectis iniquitatibus aut cupiditatibus, posse videtur aliquo esse non incerto statu.
"Sed et in regnis nimis expertes sunt ceteri communis iuris et consilii; et in optimatium dominatu vix particeps libertatis potest esse multitudo, cum omni consilio communi ac potestate careat; et cum omnia per populum geruntur quamvis iustum atque moderatum, tamen ipsa aequabilitas est iniqua, cum habet nullos gradus dignitatis...
"Itaque quartum quoddam genus rei publicae maxime probandum esse sentio, quod est ex his quae prima dixi permixtum tribus."
Hic Laelius: "Scio tibi ita placere, Africane, saepe enim ex te audivi; sed tamen, nisi molestum est, ex tribus istis modis rerum publicarum velim scire quod optimum iudices."
[Exciderunt aliquot paginae.]
[Scipio, cum de singulis rerum publicarum generibus disputavisset, dixit 'nullum ipsum per se probandum esse.']
[Scipio:] "Quod ita cum sit, ex tribus primis generibus longe praestat mea sententia regium, regio autem ipsi praestabit id quod erit aequatum et temperatum ex tribus primis rerum publicarum modis. Placet enim esse quiddam in re publica praestans et regale, esse aliud auctoritati principum impartitum ac tributum, esse quasdam res servatas iudicio voluntatique multitudinis. Haec constitutio primum habet aequabilitatem quandam magnam, qua carere diutius vix possunt liberi, deinde firmitudinem - quod et illa prima facile in contraria vitia convertuntur, ut exsistat ex rege dominus, ex optimatibus factio, ex populo turba et confusio.
"Sed vereor, Laeli vosque homines amicissimi ac prudentissimi, ne, si diutius in hoc genere verser, quasi praecipientis cuiusdam et docentis et non vobiscum simul considerantis esse videatur oratio mea. Quam ob rem ingrediar in ea quae nota sunt omnibus, quaesita autem a nobis iam diu. Sic enim decerno, sic sentio, sic affirmo: nullam omnium rerum publicarum aut constitutione aut discreptione aut disciplina conferendam esse cum ea quam patres nostri nobis acceptam iam inde a maioribus reliquerunt. QUam - si placet - simul et qualis sit et optimam esse ostendam, expositaque ad exemplum nostra re publica, accomodabo ad eam, si potero, omnem illam orationem quae est mihi habenda de optimo civitatis statu."
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/25296

[biancafarfalla] - [2012-08-29 17:19:12]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile