De re pvblica - Feriae Latinae


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
De re pvblica - Feriae Latinae

Personae: P. Scipio Aemilianus Africanus, senex
Q. Aelius Tubero, iuvenis
L. Furius Philus, senior
P. Rutilius Rufus, adulescens
C. Laelius, senex
Sp. Mummius, senex
C. Fannius, iuvenis
Q. Mucius Scaevola, iuvenis
M'. Manilius, senex

Feriae Latinae
Cum P. Africanus, hic Pauli filius, feriis Latinis Tuditano consule et Aquilo, constituisset in hortis esse familiarissimisque eius 'ad eum frequenter per eos dies ventitaturos se esse' dixissent, Latinis ipsis mane ad eum primus sororis filius venit Q. Tubero. Quem cum comiter Scipio appellavisset libenterque vidisset, !Quid tu" inquit "tam mane, Tubero? Dabant enim hae feriae tibi opportunam sane facultatem ad explicandas tuas litteras."
Tum ille: "Mihi vero omne tempus est ad meos libros vacuum, numquam enim sunt illi occupati. Te autem permagnum est nancisci otiosum, hoc praesertim motu rei publicae."
Tum Scipio: "Atqui nacyus es, sed mehercule otiosiorem opera quam animo."
Er ille: "At tu vero animum quoque relaxes oportet. Sumus enim multi, ut constituimus, parati, si tuo commodo fieri potest, abuti tecum hoc otio."
[Scipio]: "Libente me vero, ut aliquid aliquando de doctrinae studiis admoneamur."
Tum ille: "Visne igitur hoc primum, Africane, videamus, antequam veniunt alii, quidnam sit de isto 'altero sole' quod nuntiatum est in senatu? Neque enim pauci neque leves sunt qui 'se duobus soles vidisse' dicant."
Hic Scipio: "Quam vellem Panaetium nostrum nobiscum haberemus! qui cum cetera, tum haec caelestia vel studiosissime solet quaerere. Sed ego, Tubero, (nam tecum aperte quod sentio loquar) non nimis assentior in omni isto genere nostro illi familiari. Quo etiam sapientiorem Socratem soleo iudicare, qui omnem eius modi curam deposuerit eaque quae de natura quaererentur aut 'maiora quam hominum ratio consequi possit' aut 'nihil omnino ad vitam hominum attinere' dixerit."
Haec Scipio cum dixisset, L. Furium repente venientem aspexit, eumque ut salutavit, amicissime apprehendit et in lecto suo collocavit, et cum simul P. Rutilius venisset, eum quoque ut salutavit, propter Tuberonem iussit assidere.
Tum Furius: "Quid vos agitis? Num sermonem vestrum aliquem diremit noster interventus?"
"Minime vero!" Africanus, "Soles enim tu haec studiose investigare quae sunt in hoc genere de quo instituerat paulo ante Tubero quaerere; Rutilius quidem noster etiam sub ipsis Numantiae moenibus solebat mecum interdum eius modi aliquid conquirere."
"Quae res tandem inciderat?" inquit Philus.
Tum ille: "De solibus istis duobus. De quo stuedo, Phile, ex te audire quid sentias."
Dixerat hoc ille, cum puer nuntiavit 'venire ad eum Laelium domoque iam exisse.' Tum Scipio, calceis et vestimentis sumptis, e cubiculo est egressus et, cum paululum inambulavisset in porticu, Laelium advenientem salutavit et eos qui una venerant, Spurium Mummium, quem in primis diligebat, et C. Fannium et Quintum Scaevolam, generos Laelii, doctos adulescentes, iam aetate quaestorios. Quos cum omnes salutavisset, convertit se in porticu et coniecit in medium Laelium (fuit enim hoc in amicitia quasi quoddam ius inter illos, ut militiae propter eximiam belli gloriam Africanum ut deum coleret Laelius, domi vicissim Laelium, quod aetate antecedebat, observaret in parentis loco Scipio). Dein, cum essent perpauca inter se uno aut altero spatio collocuti Scipionique eorum adventus periucundus et pergratus fuisset, placitum est ut in aprico maxime pratuli loco, quod erat hibernum tempus anni, considerent. Quod cum facere vellent, intervenit vir prudens omnibusque illis et iucundus et carus, M' Manilius, qui a Scipione ceterisque amicissime consalutatus assedit proximus Laelio.
Tum Philus "Non mihi videtur" inquit, "quod hi venerunt, alis nobis sermo esse quaerendus, sed agendum accuratius et dicendum dignum aliquid horum auribus."
Hic Laelius: "Quid tandem agebantis, aut cui sermoni nos intervenimus?"
[Philus:] "Quaesierat ex me Scipio 'quidnam sentirem de hoc quod duo soles visos esse constaret?'"
[Laelius:] "Ain' vero, Phile? Iam explorata nobis sunt ea quae ad domos nostras quaeque ad rem publicam pertinent, siquidem quid agatur in caelo quaerimus?"
Et ille [Philus]: "An tu ad domos nostras non censes pertinere scire quid agatur et quid fiat 'domi'? quae non ea est quam parietes nostri cingunt, sed mundus hic totus, quod domicilium quamque patriam di nobis communem secum dederunt - cum praesertim, si haec ignoremus, multa nobis et magna ignoranda sint. Ac me quidem - ut hercule etiam te ipsum, Laeli omnesque avidos sapientiae - conitio ipsa rerum consideratioque delectat."
Tum Laelius: "Non impedio, praesertim quoniam feriati sumus. Sed possumus audire aliquis, an serius venimus?"
[Philus:] "Nihil est adhuc disputatum, et, quoniam est integrum, libenter tibi, Laeli, ut de eo disseras equidem concessero."
[Laelius:] "Immo vero te audiamus."
[Cum deinde Philus et Scipio et Tubero parumper de rebus caelestibus disputavissent - velut de certis et ratis astrorum motibus, quos Archimedes Syracusanus in globo sive sphaera aenea arte mirabili effecta declaravisse dicitur -, Laelius, qui eius modi disputationes tamquam inutiles contemnebat, 'alia quaedam maiora quaerenda esse' dixit.]
Tum Tubero: "Non dissentio a te, Laeli, sed quaero quae tu esse maiora intellegas?"
[Laelius:] "Dicam mehercule, et contemnar a te fortasse, cum tu ista caelestia de Scipione quaesieris, ego autem haec quae videntur ante oculos esse magis putem quaerenda. Quid enim mihi L. Pauli nepos, hoc avunculo, nobilissima in familia atque in hac tam clara re publica natus, quaerit 'quomodo duo soles visi sint?' - non quaerit 'cur in una re publica duo senatus et duo paene iam populi sint?' Nam, ut videtis, mors Tiberii Gracchi et iam ante tota illius ratio tribunatus divisit populum unum in duas partes. Quam ob rem - si me audietis, adulescentes - solem alterum ne metueritis! Aut enim nullus esse potest, aut sit sane ut visus est, modo ne sit molestus; aut scire istarum rerum nihil, aut, etiam si maxime sciemus, nec meliores ob eam scientiam nec beatiores esse possumus. Senatum vero et populum ut unum habeamus, et fieri potest, et permolestum est nisi fit, et secus esse scimus, et videmus, si id effectum sit, et melius nos esse victuros et beatius."
Tum Mucius: "Quid esse igitur censes, Laeli, discendum nobis, ut istud efficere possimus ipsum quod postulas?"
[Laelius:] "Eas artes quae efficiant ut usui civitati simus; id enim esse praeclarissimum sapientiae munus maximumque virtutis vel documentum vel officium puto. Quam ob rem, ut hae feriae nobis ad utilissimos rei publicae sermones potissimum conferantur, Scipionem rogemus ut explicet quem existimet esse optimum statum civitatis. Deinde alia quaeremus."
Cum id et Philus et Manilius et Mummius admodum approbavissent...
[Hic duae paginae vel XVI versus e libro antiquo exciderunt. ]
[Laelius:] "...id non solum ob eam causam fieri volui quod erat aequum de re publica potissimum principem rei publicae dicere, sed etiam quod memineram persaepe te cum Panaetio disserere solitum coram Polybio, duobus Graecis vel peritissimis rerum civilium, multaque colligere ac docere 'optimum longe statum civitatis esse eum quem maiores nostri nobis reliquissent.' Qua in disputatione quoniam tu paratior es, feceris (ut etiam pro his dicam), si de re publica quid sentias explicaris, nobis gratum omnibus." ...
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/25292

[biancafarfalla] - [2014-07-04 17:43:44]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile