Finis Pompeii

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Finis Pompeii

Anno urbis conditae sescentesimo nonagesimo tertio C. Iulius Caesar cum M. Bibulo consul est factus. Decreta est ei Gallia et Illyricum cum legionibus decem. Is primus vcit Helvetios, deinde vincendo per bella gravissima usque ad oceanum Britannicum processit. Domuit autem annis novem fere omnem Galliam, quae inter Alpes, flumen Rhodanum, Rhenum et Oceanum est. Circa eadem tempora, anno urbis conditae sescentesimo nonagesimo septimo, M. Licinius Crassus, collega Cn. Pompeii Magni in consalutu secundo, contra Parthos missus est, et cum circa Carrhas contra omen et auspicia dimicasset, a Surena, Orodis regis duce victus ad postremum interfectus est cum filio, clarissimo et praestantissimo iuvene.
Hinc iam bellum civile successit exsecrandum et lacrimabile, quo praeter calamitates quae in proeliis acciderunt, etiam populi Romani fortuna mutata est. Caesar enim rediens ex Gallia victor coepit poscere alterum consulatum. Contradictum est a Marcello consule, a Bibulo, a Pompeio, a Catone, iussusque dimissis exercitibus ad urbem redire. Propter quam iniuriam ab Arimino, ubi milites congregatos habebat, adversum patriam cum exercitu venit. Consules cum Pompeio senatusque omnis atque universa nobilitas ex urbe fugit et in Graeciam transiit.
Caesar vacuam urbem ingressus dictatorem se fecit. Inde Hispanias petiit. Ibi Pompeii execitus validissimos et fortissimos cum tribus ducibus, L. Afranio, M. Petreio, M. Varrone, superavit. Inde regressus in Graeciam transiit, adversum Pompeium dimicavit. Primo proelio victus est et fugatus, evasit tamen, quia nocte interveniente Pompeius sequi noluit. Deinde in Thessalia apud Pharsalum, productis utrimque ingentibus copiis, dimicaverunt.
Numquam adhuc Romanae copiae in unum neque maiores neque melioribus ducibus convenerant, totum terrarum orbem facile subacturae si contra barbaros ducerentur. Pugnatum tum est ingenti contentione, victusque ad postremum Pompeius et castra eius direpta sunt. Ipse fugatus Alexandriam petiit, ut a rege Aegypti (cui tutor a senatu datus fuerat propter iuvenilem eius aetatem) acciperet auxilia. Qui fortunam magis quam amicitiam secutus occidit Pompeium, caput eius et anulum Caesari misit. Quo conspecto Caesar etiam lacrimas fudisse dicitur, tanti viri intuens caput et generi quodam sui.
da Eutropio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/25288

[biancafarfalla] - [2014-03-24 18:09:53]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile