Finis Mithridatis

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Finis Mithridatis

Cn. Pompeius ad gerendum bellum adversus Mithridaten profectus, cum rege Parthorum Phraate amicitiam renovavit. Equestri proelio Mithridaten vicit.
Cn. Pompeius Mithridaten nocturno proelio victum coegit Bosporum profugere.
Tigranen in deditionem accepit eique ademptus Syria, Phoenice, Cilicia, regnum Armeniae restituit.
Cn. Pompeius, cum Mithridaten persequerentur, in ultimas ignotasque gentes penetravit. Hiberos Albanosque, qui transitum non dabant, proelio vicit.
Cn. pompeius in provinciae formam Pontum redegit. Pharnaces, filius Mithridatis, bellum patri intulit. Ab eo Mithridates obsessus in regia, cum veneno sumpto parum profecisset ad mortem, a milite Gallo nomine Bitoco, a quo ut adiuvaret se petierat, interfectus est. Cn. Pompeius Iudaeos subegit, fanum eorum Hierosolyma, inviolatum ante id tempus, cepit.
L. Catilina, bis repulsam in petitione consulatus passus, cum Lentulo praetore et Cethego et compluribus aliis coniuravit de caede consulum et senatus, incendiis urbis et opprimenda re publica, exercitu quoque in Etruria comparato. Ea coniurato industria M. Tullii Ciceronis eruta est. Catilina urbe pulso, de reliquis coniuratis supplicium sumptum est.
Catilina a C. Antonio procos. cum exercitu caesus est.
Conspiratio inter tres civitatis principes facta est: Cn. Pompeium, M. Crassum, C. Caesarem.
Pompeius de Mithridate et Tigrane, ductis ante currum liberis Mithridatis et Tigrane, Tigranis filio, triumphavit, 'Magnus'que a tota contione consalutatus est.
da Livio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/25287

[darkshines] - [2014-07-07 22:55:59]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile