Le origini di Agricola

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Le origini di Agricola

 Gnaeus Iulius Agricola, vetere et illustri Foroiuliensium coloniā ortus, utrumque avum equestris nobilitatis habuit. Pater illi Iulius Graecinus fuit, senatorii ordinis, studio eloquentiae sapientiaeque notus, iisque ipsis virtutibus iram Caligulae meritus: nam interfectus est quia Marcum Silanum accusare abnuerat. Mater Iulia Procilla fuit, rarae castitatis. In huius sinu indulgentiāque educatus per omnem honestarum artium cultum pueritiam adulescentiamque transegit. Arcebat eum ab illecebris peccantium, praeter ipsius bonam integramque naturam, quod statim parvulus sedem ac magistram studiorum Massiliam habuit, locum Graecā comitate et provinciali parsimoniā mixtum ac bene compositum. Memoriā teneo ipsum solitum esse narrare se primā in iuventā studium philosophiae hausisse acrius quam liceret ("di quanto sia lecito") Romano ac senatori, sed prudentiam matris coercuisse incensum ac lagrantem animum. Scilicet sublime et erectum ingenium eius pulchritudinem ac speciem magnae excelsaeque gloriae nimis vehementer adpetebat. Mox autem eum mitigavit ratio et aetas.
da Tacito


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/25286

[darkshines] - [2012-07-04 09:54:47]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile