banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Catilina
Pagina 19 Numero 39

 De Catilinae moribus pauca prius explananda sunt, quam initium narrandi faciam. L. Catilina, nobili genere natus, fuit magna vi et animi et corporis, sed ingenio malo pravoque. Huic ab adulescentia bella intestina, caedes, rapinae, discordia civilis grata fuerunt, ibique iuventutem suam exercuit. Corpus erat patiens inediae, algoris, vigiliae. Animus audax, subdolus, varius, cuiuslibet rei simulator ac dissimulator, alieni adpetens, sui profusus, ardens in cupiditatibus; satis eloquentiae, sapientiae parum. Vastus animus inmoderata, incredibilia, nimis alta semper cupiebat. Hunc post dominationem L. Sullae libido maxima invaserat rei publicae capiendae. Agitabatur magis magisque in dies animus ferox inopia rei familiaris et conscientia scelerum. Incitabant praeterea corrupti civitatis mores, quos pessima ac diversa inter se mala, luxuria atque avaritia, vexabant.
Sallustio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/25279
[silly] - [2012-07-03 16:12:14]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!