Cn. Pompeivs magnvs - [De imperatore deligendo]


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Cn. Pompeivs magnvs - [De imperatore deligendo]

Satis multa mihi verba fecisse videor, quare esset hoc bellum genere ipso necessarium, magnitudine periculosum. Restat ut de imperatore ad id bellum deligendo ac tantis rebus praeficiendo dicendum esse videatur.
Utinam, Quirites, virorum fortium atque innocentium copiam tantam haberetis ut haec vobis deliberatio difficilis esset, quamnam potissimum tantis rebus ac tanto bello praeficiendum putaretis! Nunc vero, cum sit unus Cn. Pompeius qui non modo eorum hominum qui nunc sunt gloriam, sed etiam antiquitatis memoriam virtute superarit, quae res est quae cuiusquam animum in hac causa dubium facere possit?
Ego enim sic existimo, in summo imperatore quattuor has res inesse oportere: scientiam rei militaris, virtutem, auctoritatem, felicitatem.
Quis igitur hoc homine scientior umquam aut fuit aut esse debuit? Qui e ludo atque e pueritiae disciplinis, bello maximo atque acerrimis hostibus, ad patris exercitum atque in militiae disciplinam profectus est; qui extrema pueritia miles in exercitu summi fuit imperatoris, ineunte adulescentia maximi ipse exercitus imperator; qui saepius cum hoste conflixit quam quisquam cum inimico concertavit, plura bella gessit quam ceteri legerunt, plures provincias confecit quam alii concupiverunt! cuius adulescentia ad scientiam rei militaris non alienis praeceptis, sed suis imperiis, non offensionibus belli, sed victoriis, non stipendiis, sed triumphis est erudita. Quod denique genus esse belli potest in quo illum non exercuerit fotuna rei publicae? Civile, Africanum, Transalpinum, Hispaniense, servile, navale bellum, varia et diversa genera et bellorum et hostium, non solum gesta ab hoc uno, sed etiam confecta - nullam rem esse declarant in usu positam militari quae huius viri scientiam fugere possit!
Iam vero virtuti Cn. Pompeii quae potest oratio par inveniri? Quid est quod quisquam aut illo dignum aut vobis novum aut cuiquam inauditum possit afferre? Nequem enim illae sunt solae virtutes imperatoriae quae vulgo existimantur: labor in negotiis, fortitudo in periculis, industria in agendo, celeritas in conficiendo, consilium in providendo - quae tanta sunt in hoc uno quanta in omnibus reliquis imperatoribus quos aut vidimus aut audivimus non fuerunt. Testis est Italia, quam ille ipse victor L. Sulla huius virtute et subsidio confessus est liberatam; testis Sicilia quam multis undique cinctam periculis non terrore belli, sed consilii celeritate explicavit; testis Africa, quae magnis oppressa hostium copiis eorum ipsorum sanguine redundavit; testis Gallia, per quam legionibus nostris iter in Hispaniam Gallorum internicione patefactum est; testis Hispania, quae saepissime plurimos hostes ab hoc superatos prostratosque conspexit; testis iterum et saepius Italia, quae, cum servili bello taetro periculososque premeretur, ab hoc auxilium absente expetivit, quod bellum exspectatione eius attenuatum atque imminutum est, adventu sublatum ac sepultum. Testes nunc vero iam omnes orae atque omnes terrae, gentes, nationes, maria denique omnia, cum universa, tum in singulis oris omnes sinus atque portus. Quis enim toto mari locus per hos annos aut tam firmum habuit praesidium ut tutus esset aut tam fuit abditus ut lateret? Quis navigavit qui non se aut mortis aut servitutis periculo committeret, cum aut hieme aut referto praedonum mari navigaret? Hoc tamen bellum, tam turpe, tam vetus, tam late divisum atque dispersum, quis umquam arbitraretur aut ab omnibus impratoribus uno anno aut omnibus annis ab uno imperatore confici posse? Quam provinciam renuistis a praedonibus liberam per hosce annos? quod vectigal vobis tutum fuit? quem socium defendistis? cui praesidio classibus vestris fuistis? quam multas existimatis insulas esse desertas, quam multas aut metu relictas aut a praedonibus captas urbes esse sociorum? Pro, di immortales! Tantamne unius hominis incredibilis ac divina virtus tam brevi tempore lucem afferre rei publicae potuit ut vos, qui modo ante ostium Tiberinum classem hostium videbatis, nunc nullam intra Oceani ostium praedonum navem esse audiatis? Atque haec qua celeritate gesta sint, quamquam videtis, tamen a me in dicendo pratereunda non sunt. Quis enim umquam aut obeundi negotii aut consequendi quaestus studio tam brevi tempore tot loca adire, tantos cursus conficere potuit, quam celeriter Cn. pompeio duce tanti belli impetus navigavit? qui nondum tempestivo ad navigandum mari Siciliam adiit, Africam exploravit, inde Sardiniam cum classe venit, atque haec tria frumentaria subsidia rei publicae firmissimis praesidiis classibusque munivit. Inde cum se in Italiam recepisset, duabus Hispaniis et Gallia Transalpina praesidiis ac navibus confirmata, missis item in oram Illyrici maris et in Achaiam omnemque graeciam navibus, Italiae duo maria maximis classibus frimiddimisque praesidiis adornavit, ipse autem, ut Brundisio profectus est, undequinquagesimo die totam ad imperium populi Romani Ciliciam adiunxit: omnes qui ubique praedones fuerunt partim unius huius se imperio ac potestati dediderunt. Ita tantum bellum, tam diuturnum, tam longe lateque dispersum, quo bello omnes gentes ac nationes premebantur, Cn. Pompeius extrema hieme apparavit, ineunte vere suscepit, media aestate confecit!
Est haec divina atque incredibilis virtus imperatoris. Quid? ceterae quas paulo ante commemorate coeperam quantae atque quam multae sunt! Non enim bellandi virtus solum in summo ac perfecto imperatore quaerenda est, sed multae sunt artes eximiae huius administrae comitesque virtutis.
Ac primum quanta innocentia debant esse imperatores! quanta deinde in omnibus rebus temperantia! quanta fide, quanta felicitate, quanto ingenio, quanta humanitate! Quae breviter qualia sint in Cn. Pompeio consideremus. Summa enim sunt omnia, Quirites, sed ea magis ex aliorum contentione quam ipsa per sese cognosci atque intellegii possunt.
Quem enim possumus imperatorem ullo in numero putare cuius in exercitu centuriatus veneant atque venierint? quid hunc hominem magnum aut amplum de re publica cogitare qui pecuniam ex aerario depromptam ad bellum administrandum aut propter cupiditatem provinciae magistratibus dividerit aut propter avaritiam Romae in quaestu reliquerit? Vestra admurmuratio facit, Quirites, ut agnoscere videamini qui haec fecerint - ego autem nomino neminem; quare irasci mihi nemo potest, nisi qui ante de se voluerit confiteri! Itaque propter hanc avaritiam imperatorum quantas calamitates, quicumque ventum sit, nostri exercitus afferant, quis ignorat? Itinera quae per hosce annos in Italia per agros atque oppida civium Romanorum nostri imperatores fecerint, recordamini: tum facilius statuetis quid apud exteras nationes fieri existimetis. Utrum plures arbitramini per hosce annos militum vestrorum armis hostium urbes an hibernis sociorum civitates esse deletas? Neque enim potest exercitum is continere imperator qui se ipse non continet, neque severus esse in iudicando qui alios in se severos esse iudices non vult!
Hic miramur hunc hominem tantum excellere ceteris, cuius legiones sic in Asiam pervenerint, ut non modo manus tanti exercitus, sed ne vestigium quidem cuiquam pacato nocuisse dicatur? Iam vero quem ad modum milites hibernent, cotidie sermones ac litterae perferuntur: non modo ut sumptum faciat in militem nemini vis affertur, sed ne cupienti quidem cuiquam permittitur. Hiemis enim, non avaritiae perfugium maiores nostri in sociorum atque amicorum tectis esse voluerunt.
Age vero, ceteris in rebus quae sit temperantia, considerate! Unde illam tantam celeritatem et tam incredibilem cursum inventum putatis? Non enim illum eximia vis remigum aut ars inaudita quaedam gubernandi aut venti aliqui novi tam celeriter in ultimas terras pertulerunt - sed eae res quae ceteros remorari solent non retardarunt: non avaritia ab instituto cursu ad praedam aliquam devocavit, non libido ad voluptatem, non amoenitas ad delectationem, non nobilitas urbis ad cognitionem, non denique labor ipse ad quietem; postremo signa et tabulas ceteraque ornamenta Graecorum oppidorum, quae ceteri tollenda esse arbitrantur, ea sibi ille ne visenda quidem existimavit. Itaque omnes nunc in iis locis Cn. Pompeium sicut aliquem non ex hac urbe missum, sed de caelo delapsum intuentur; nunc denique incipiunt credere fuisse homines Romanos hac quondam continentia, quod iam nationibus exteris incredibile ac falso memoriae proditum videbatur; nunc imperii vestri splendor illis gentibus lucem afferre coepit; nunc intellegunt non sine causa maiores suos tum cum ea temperantia magistratus habebamus servire populo Romano quam imperare aliis maluisse!
Iam vero ita faciles aditus ad eum privatorum, ita liberae querimoniae de aliorum iniuriis esse dicuntur, ut is qui dignitate principibus excellit facilitate infimis par esse videatur. Iam quantum consilio, quantum dicendi gravitate et copia valeat (in quo ipso inest quaedam dignitas imperatoria), vos, Quirites, hoc ipso ex loco saepe cognostis. Fidem vero eius quantam inter socios existimari putatis quam hostes omnes omnium generum sanctissimam iudicarint? Humanitate iam tanta est ut difficile dictu sit, utrum hostes magis virtutem eius pugnantes timuerint an mansuetudinem victi dilexerint. Et quisquam dubitabit quin huic hoc tantum bellum permittendum sit qui ad omnia nostrae memoriae bella conficienda divino quodam consilio natus esse videatur?
Et quoniam auctoritas quoque in bellis administrandis multum atque in imperio militari velet, certe nemini dubium est quin ea re idem ille imperator plurimum possit. Vehementer autem pertinere ad bella administranda quid hostes, quid socii de imperatoribus nostris existiment, quis ignorat, cum sciamus homines in tantis rebus ut aut metuant aut contemnant, aut oderint aut ament, opinione non minus et fama quam aliqua ratione certa commoveri? Quod igitur nomen umquam in orbe terrarum clarius fuit, cuius res gestae pares? de quo homine vos - id quod maxime facit auctoritatem - tanta et tam praeclara iudicia fecistis? An vero ullam usquam esse oram tam desertam putatis quo non illius diei fama pervaserit cum universus populus Romanus, referto foro completisque omnibus templis ex quibus hic locus conspici potest, unum sibi ad commune omnium gentium bellum Cn. Pompeium imperatorem depoposcit? Itaque - ut plura non dicam neque aliorum exemplis confirmem quantum auctoritas valeat in bello - ab eodem Cn. Pompeio omnium rerum egregiarum exempla sumantur: Qui quo die a vobis maritimo bello praepositus est imperator, tanta repente vilitas ex summa inopia et caritate rei frumentariae consecuta est unius hominis spe ac nomine, quantam vix in summa ubertate agrorum diuturna pax efficere potuisset. Iam accepta in Ponto calamitate ex eo proelio de quo vos paulo ante invitus admonui, cum socii pertimuissent, hostium opes animique creavissent, satis firmum praesidium provincia non haberet, amisissetis Asiam, Quirites, nisi ad ipsum discrimen eius temporis divinitus Cn. Pompeium ad eas regiones fortuna populi Romani attulisset. Huius adventus et Mithridatem insolita inflatum victoria continuit et Tigranem magnis copiis minitantem Asiae retardavit. Et quisquam dubitabit quid virtute perfecturus sit qui tantum auctoritate perfecerit? aut quam facile imperio atque exercitu socios et vectigalia conservaturus sit qui ipso nomine ac rumore defenderit?
Reliquum est ut de felicitate - quam praestare de se ipso nemo potest, meminissse et commemorare de altero possumus - sicut aequum est homines de potestate deorum, timide et pauca dicamus. Ego enim sic existimo: Maximo, Marcello, Scipioni, Mario ceterisque magnis imperatoribus non solum propter virtutem, sed etiam propter fortunam saepius imperia mandata atque exercitus esse commissos. Fuit enim profecto quibusdam summis viris quaedam ad amplitudinem et ad gloriam et ad res magnas bene gerendas divinitus adiuncta fortuna.
De huius autem hominis felicitate quo de nunc agimus, hac utar moderatione dicendi, non ut in illius potestate fortunam positam esse dicam, sed ut praeterita meminisse, reliqua sperare videamur, ne aut invisa dis immortalibus oratio nostra aut ingrata esse videatur. Itaque non sum praedicaturus quantas ille res domi militiae, terra marique, quantaque felicitate gesserit, ut eius semper voluntatibus non modo cives assenserint, socii obtemperarint, hostes oboedierint, sed etiam venti tempestatesque obsecundarint; hoc brevissime dicam: neminem umquam tam impudentem fuisse qui ab dis immortalibus tot et tantas res tacitus auderet optare quot et quantas di immortales ad Cn. Pompeium detulerunt! Quod ut illi proprium ac perpetuum sit, Quirites, cum communis salutis atque imperii, tum ipsius hominis causa - sicuti facitis - velle et optare debetis. Quare cum et bellum sit ita necessarium ut neglegi non possit, ita magnum ut accuratissime sit administrandum, et cum ei imperatorem praeficere possitis in quo sit eximia belli scientia, singularis virtus, clarissima auctoritas, egregia fortuna, dubitatis, Quirites, quin hoc tantum boni, quod vobis ab dis immortalibus oblatum et datum est, in rem publicam conservandam atque amplificandam conferatis?
Quod si Romae Cn. Pompeius privatus esset hoc tempore, tamen ad tantum bellum is erat deligendus atque mittendus; nunc, cum ad ceteras summas utilitates haec quoque opportunitas adiungatur ut in iis ipsis locis adsit, ut habeat exercitum, ut ab iis qui habent accipere statim possit, quid exspectamus? aut cur non - ducibus dis immortalibus - eidem cui cetera summa cum salute rei publicae commissa sunt, hoc quoque bellum regium commendamus?
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/25269

[biancafarfalla] - [2014-07-24 17:54:37]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile